PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUAE RELIGIONE*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
TRIBUUNTUR
ECCLESIAE PAROECIALI SANCTI ANTONII IN URBE BONAĖROPOLI.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quae religione et operibus
artificiosis commendantur templa e translaticio Apostolicae Sedis instituto
honore praecipuo solent decorari. Quibus accensenda est curialis ecclesia
Sancti Antonii, quae in urbis Bonaėropolis non modicum cedit ornamentum.
Praestat enim molis magnificentia et structurae pulchritudine et cultu vario,
maxime vero marmoribus renidet. Imagines quoque Sacratissimi Cordis Iesu et
Beatae Mariae Virginis a Rosario communi laude probantur; atque signum Iesu
Christi cruci affixi, ex uno lapide marmoreo factum, omnium studia ad se
convertito Hoc vero templum, exeunte saeculo XIX exstrui coeptum, plebe Dei
stipem conferente, et postea viri cuiusdam munificentia perfectum, est etiam
pietatis sedes singularis, siquidem Christus Dominus, cuius simulacrum
laudavimus, Beata Maria Virgo et Sanctus Antonius impensissime ibi coluntur.
Praeterea supellectile pretiosa aliisque ornamentis divinae rei aptis affluit
nihilque desiderandum esse videtur, quod ad sacrorum rituum attinet dignitatem.
Quae omnia reputans cum animo dilectus filius Hermenegildus Fazio, hodiernus
eiusdem ecclesiae parochus, submisse Nos rogavit, ut eam Basilicae Minoris
nomine ac iure donaremus. Quibus precibus, Dilecti Filii Nostri Antonii Sanctae
Romanae Ecclesiae Presbyteri Cardinalis Caggiano, Archiepiscopi Bonaėrensis,
commendationis amplissimo officio suffultis, libenti animo statuimus
obsecundare. Quapropter, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum paroecialem ecclesiam Deo
in honorem Sancti Antonii, Confessoris et Ecclesiae Doctoris, Bonaėropoli
consecratam, ad honorem ae dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus
adiectis iuribus et privilegiis, quae templis eodem nomine insignibus rite
competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, vali- das atque efficaces iugiter
exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et
obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in
posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si
quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive
ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis
Decembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis