 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
USU EST*
INTERNUNTIATURA APOSTOLICA IN REPUBLICA
COREANA ERIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Usu est comprobatum, quantum mutuae necessitudinis rationes, Apostolicae huic Sedi cum Civitatibus intercedentes, ad religionis profectum valeant verique nominis bonum. Cum igitur
nuper supremae Ecclesiae Auctoritati cum Coreana Republica convenisset, ut
publicis officiorum vinculis inter se continerentur, visum est loco Delegationis
Apostolicae, quae usque in praesens tempus ea in regione viguit,
Internuntiaturam constituere. Quae cum ita sint, motu proprio, certa scientia ac
matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi, in Republica Coreana
Internuntiatura
Apostolica erigimus
cuius sedem in urbe, quae «Seoul» appellatur, collocamus. Eidem igitur sic per
Nos erectae Internuntiaturae omnia et singula deferimus officia, privilegia
atque indulta, quae huiusmodi Legationum propria sunt. Haec statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere; suosque plenos et integros effectus sortiri et obtinere; ipsique
Legationi ita constitutae nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque
rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si
quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive
ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XI mensis Decembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 4, p. 235
© Copyright 1963 - Libreria
Editrice Vaticana
|