 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
MONTIBUS IN CLARIS *
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
CONFERUNTUR ECCLESIAE ABBATIALI BEATAE MARIAE VIRG. IN CAELUM ASSUMPTAE SACRAE
IN OPPIDO «MONTICHIARI», DIOECESIS BRIXIENSIS.
Ad perpetuam rei memoriam. — «Montibus in claris semper vivida fides»: quam
vera sint haec verba publico insigni oppidi, cui vulgare nomen «Montichiari»,
adiecta, rerum memoria, sacris monumentis, pia civium alacritate etiamnum
vigente affatim comprobatur. Mature enim constituta est ibi religionis
catholicae sedes, unde christianitatis lumen in circumiacentem agrum est
salubriter diffusum, et ab antiquis temporibus coenobia sodalium ad evangelicam
nitentium perfectionem floruerunt. Imprimis vero dignum est, quod memoretur, templum Sancti
Pancratii, in summo colle ante annum millesimum structurae genere basilicarum
proprio exstructum. Praeter quod, plures sacras aedes, maxime in rure
contermino, per saeculorum aetates excitavit Monticlarensium pietas.
Praesertim autem iuvat meminisse eorum inceptu et largitate ecclesiam Sanctae
Mariae Novae inito saeculo XV eleganti manu, opere nobili, conditam esse, quod
templum Sancti Pancratii a loco aedificiis frequenti longius abesset. Verum cum
aucto civium numero ea non putaretur sufficere, anno MDCCXXVIII est captum
consilium amplius templum eiusdem Deiparae honori construendi; cuius auspicalis lapis est anno postero iactus et ad quod erigendum perficiendumque plurimum
studii et navitatis ab incolis per saeculum fere fuit impensum. Ex quo tempore
stat ad auras, priore aede mariali deleta, praeclara haec Dei Genetrici in
Caelum assumptae sacra ecclesia, cuius frons, opus egregium Antonii Marchetti,
Abbatis, septem magnis signis marmoreis ornatur et cui tholus est audacius
impositus; quod templi culmen, statua Divini Redemptoris in summo decoratum,
Petrus Antonius Cetti, vir Brixiensis, scite delineasse cognoscitur. Communi
etiam laude probatur interior ecclesiae pars, maxime ob aras variae quidem
pulchritudinis, pretiositatis unius. Potissimum quidem admirationem habent
altaria augusti Sacramenti, Iesu Christi Cruci affixi, Beatae Mariae Virginis
a Rosario, Sacrarum Reliquiarum. Imagines pictas quoque, vetustam crucem
Byzantino more effictam aliaque ornamenta non est quin praedicet. His vero
temporibus religionis studium, quo Monticlarenses tenentur, iterum
exsplenduit, siquidem ad paroeciale hoc templum suum, cui abbatiae dignitas est
addita, affabre reficiendum operam alacres contulerunt. Quibus rebus inductus,
dilectus filius Franciscus Rossi, abbas-parochus eiusdem ecclesiae, vota quoque
significans oppidi Auctoritatum civilium et Christifidelium, submisse Nos
rogavit, ut mariale templum, cuius laudes perstrinximus, Basilicae Minoris
nomine ac iure donaremus. Quibus precibus, Venerabilium Fratrum Hyacinthi
Tredici, Brixiensis Archiepiscopi-Episcopi, et Iosephi Almici, Episcopi titulo
Arcadiensis et Brixiensis eiusdem Praesulis Auxiliaris, commendatione suffultis,
libentissimo animo statuimus obsecundare. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis
consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae
potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Monticlarensem
abbatialem ecclesiam, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis in Caelum assumptae
consecratam et intra fines Brixiensis dioecesis positam, ad honorem ac
dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac
privilegiis, quae templis eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis
quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque
plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant
seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis
Decembris, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 9, pp. 557-559
© Copyright 1963 - Libreria
Editrice Vaticana
|