The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

VIGET SALUBRITER*

SANCTUS PAULUS APOSTOLUS DECLARATUR CAELESTIS PATRONUS
LAICORUM APOSTOLATUS, QUI «CURSILLOS DE CRISTIANIDAD» APPELLATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Viget salubriter in Hispania aliisque in regionibus apostolicum inceptum, id est disciplina christianitatis, eo pertinens, ut laici vitam spiritualem, divina amante gratia, colant, Christum eiusque doctrinam penitius cognoscant, ad fontem supernum Sacramentorum crebro accedant, saluti alienae studeant, sacrum ministerium obeuntibus adiutricem operam praebeant. Hisce ex acroasibus de re christiana, quae, «Cursillos de Cristianidad» vulgo appel1atae, magnum numerum fidelium complectuntur, fructus uberrimi sunt percepti: domesticus convictus sancte et ad divinae legis praecepta instauratus, paroeciae nova virium impulsione provectae, munera privata et publica fideliter et e conscientiae officio impleta; quam ob rem Episcopi aliique animorum pastores gaudio summo perfunduntur. Neque praetermittendum agmina eorum, qui sub Christi vexillis in sodalitate ab Actione Catholica militant, additis novis copiis eorum, qui huiusmodi christianam disciplinam sequuntur, laeta accepisse incrementa et plures eorundem ad sacerdotium contendisse vel, abstractos a saeculo, Deo in religiosa familia se devovisse, Hi vero omnes exemplum, quod imitentur, praesidium, cui se credant, habent Sanctum Paulum Apostolum, cuius adventus in Hispaniam undevicies saecularis memoria in praesenti celebratur; ad quae sollemnia agenda huiusmodi sodales christianitatis studiosi praeclaram operam contulerunt. Quorum e sententia et nomine Episcoporum ac suo, Dilectus Filius Noster Beniaminus Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyter Cardinalis de Arriba y Castro, Archiepiscopus Tarraconensis, Nos rogavit, ut Doctorem gentium praedictae apostolatus laicorum rationis caelestem Patronum renuntiaremus. Quibus precibus perlibenter obsecundantes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ae matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatum Paulum Apostolum caelestem apud Deum Patronum laicorum apostolatus seu christianitatis disciplinae, quae vulgo «Cursillos de Cristianidad» appellatur, facimus, constituimus, declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis titulo huiusmodi rite competentibus. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimns, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter ex stare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite indicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sancturn Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Decembris, anno MCMLXIII, Pontificatns Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 8, pp. 524-525

 

© Copyright 1963 - Libreria Editrice Vaticana

 

top