 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
DUODECIM ABHINC*
TITULO AC PRIVILEGIIS
BASILICAE MINORIS HONESTATUR ECCLESIA PAROECIALIS S. VITO MARTYRI SACRA, QUAE IN
URBE ELVACENSI EXSTAT.
Ad perpetuam
rei memoriam. — Duodecim abhinc saecula, estque cur cives Elvacenses
hac de re
collaetentur eiusque memoriam agitent sollemniter, pii fratres Burgundiones
ecclesiam cum monachorum domicilio condiderunt ad locum, qui postea in claram
urbem excrevit. Enim vero quae sunt hominum recordationi prodita, ea tantum
claritudinis huic templo tribuunt, ut sacrarium maxima dignum veneratione Germaniae meridianae faciant. Atque si rerum gestarum copia, cultus ac religio,
opera exquisita arte perfecta illas insigniunt sedes Basilicae nomine auctas,
non immerito templum paroeciale urbis Elvacensis, sacrum Vito, inclito Martyri
christiano, hunc titulum honoris consectatur. Bis quidem igne absumptum, demum
anno MCCXXXIII romanica structura amplius refectum tribusque turribus est
ditatum, ut hodie conspicitur. Continens autem religiosorum sodalium domus iure
singulari fuit a Summis Pontificibus inter ceteras distincta ac nobilitata;
attamen saeculo XV, abbatia interempta, ecclesia collegialis est erecta, creatis
canonicis multisque sacrorum vicariis et praeposito sacerdote, cui quidem, ut
erat amplissimum in agro Virtembergensi officium, iurisdictio latius patens
aliquot per saecula est tributa. Quin immo tempus fuit, cum urbs episcopali sede
digna visa est, ecclesiaque Sancti Viti ut cathedralis destinata; quodsi aliter
variisque de causis res evenit, nihil tamen nobilitas religionisque fervor
remisit. Ad hoc quod attinet, quis oblivisci potest catholicae fidei
constantiam, a christianis Elvacensibus, magnae cum iis minarentur insidiae,
luculenter praebitam? Quis reticeat sacras orationes, quas ad populum Petrus
Canisius ille, uberrimos excitans fructus divinae caritatis, eodem in templo
habuit? Etiam Philippus Jeningen, Dei Famulus Societatisque Iesu sodalis, ibi
sacro ministerio diutius est perfunctus ibidemque decora conditus sepultura. Ita
quidem factum est, ut et ob morem, quem maiores tradiderant, et ob administrorum
antistitumque diligentiam Elvacense templum magnopere celebraretur, cum interea
operum venustate, sacra supellectile Martyrumque reliquiis, quarum nonnullae ab
Alma Urbe acceptae, magnificentissime ornabatur. Haec omnia nostris etiam
temporibus, quamvis perturbatis, cum animorum alacritate mirabiliter iunguntur,
atque fideles christiani, sacerdotum exemplo ac disciplina, vitam vere
christianam vivunt eandemque propagandam curant. Tantis ergo rebus impulsus,
Venerabilis Frater Carolus Iosephus Leiprecht, Episcopus Rottenburgensis, nomine
in primis curionis ceterorumque sacerdotum atque omnium illius urbis fidelium,
dedit ad Nos litteras ad impetrandum pro ecclesia illa nobilissima titulum
honoremque Basilicae Minoris. Quod votum, auctum commendatione Venerabilis
Fratris Conradi Bafile, Archiepiscopi titulo Antiocheni in Pisidia Nostrique in
Germania Apostolici Nuntii, libentissime explere statuimus, id vehementer
confisi, ut pietas incolarum ac peregrinantium eorumque catholicae fidei
studium, hoc dato privilegio, non modice accendantur. Quapropter, ex Sacrae
Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra
deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in
modum templum paroeciale, Deo in honorem Sancti Viti Martyris in urbe Elvacensi
consecratum, titulo ac dignitate Basilicae Minoris afficimus ac
decoramus, omnibus iuribus ac privilegiis adiectis, quae templis, eodem nomine
insignibus, rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare
poterunt, nunc et in posterum
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex
nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XVIII mensis Ianuarii, anno MCMLXIV, Ponti:ficatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 15, pp. 913-915
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|