 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
SUPREMO*
LAOSIENSIS REGIO A DELEGATIONE
APOSTOLICA INDOSINENSI
SEIUNGITUR AC DELEGATIONI APOSTOLICAE THAILANDIAE
ET PAENINSULAE MALACENSIS ADICITUR.
Ad futuram rei memoriam. — Supremo, quod obimus, ministerio
impellimur ad ea cuncta efficienda, quae ad Regni Christi fines latius
proferendos conferant ac fidelibus in terris degentibus, quae missionali opere
excoluntur, maiori sint usui. Cum igitur regio Laosiensis, quae ad praesens
usque tempus Delegationi Apostolicae in Indosinis erat obnoxia, ab hac longius
distet, anno vero MCMLVII a Pio PP. XII, Decessore Nostro rec. mem.,
Thailandensis eiusmodi Delegatio sit constituta, cui etiam Malacensis Paeninsula
fuit subiecta, res, ad Laosienses quod attinet, novo iam ordine esse componendas
non perperam arbitramur. Itaque e consulto Sacrae Congregationis Nomini
Christiano propagando, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi, territoria Laosiensia,
quae usque adhuc e Delegatione Apostolica Indosinensi pendebant, ab hac
seiungimus ac Delegationi Thailandiae et Paeninsulae Malacensis
adicimus quae deinceps Apostolica Delegatio Thailandensis, Laosiensis et
Paeninsulae Malacensis appelletur. Contrariis quibusvis non obstantibus.
Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis
Februarii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 9, pp. 559-560
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|