 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
PAX ET RECONCILIATIO*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
CONFERUNTUR TEMPLO SACRATISSIMO CORDI IESU IN URBE BOGOTÁ DICATO.
Ad perpetuam rei memoriam. — «Pax et reconciliatio nostra», Sacratissimum
Cor Iesu a Bogotensi civitate quin immo ab universa Columbiana Natione
singulari studio excolitur impensisque adoratur obsequiis. Cuius pietatis sedes
est ecclesia, suavissimi huius mysterii nomine insignis, quae anno MDCCCLXXXI a
quibusdam Christifidelibus ad publicos hortos, «Parque de los Martires» vulgo
appellatos, eadem in urbe, stipe collata, fuit exstrui coepta. Cum vero sub
finem saeculi XIX et postero ineunte ea Respublica quateretur bellicis turbis,
Bernardus Herrera Restrepo, Bogotensis Archiepiscopus, salubri consilio proposuit, ut tota Natio Sacratissimo Cordi
Iesu devoveretur huiusque religiosae
sponsionis monumentum perenne foret templum, maiestate et splendore conspicuum,
quod supra diximus eo loco esse excitatum. Cui sacro Pastori laudabili cum
alacritate obsecuti, Moderatores Reipublicae, decreto anno MCMII lato, ad
pacem inter ci ves coagmentandam, nomine proprio et universi populi Columbiani
votum conceperunt efficiendi, ut ecclesia illa inchoata communi auxilio mature
aedificaretur. Ex quo tempore idem opus «templum voti a Natione suscepti»
nuncupari consuevit. Mirabili vero Dei beneficio tranquillitas ordinis fuit
brevi restituta et a cuncta gente praebitum adiumentum ad hoc Divini Cordis
sanctuarium paulatim perficiendum. Qua ex parte digna est, quae memoretur,
assidua industria Missionariorum Filiorum Immaculati Cordis Beatae Mariae
Virginis, quorum curis eadem ecclesia, postmodum paroecialis effecta, est
concredita. Quae, quamvis nondum absoluta, anno MCMXVI, astantibus Henrico
Gasparri, Archiepiscopo titulo Sebastensi et Apostolico tunc Delegato ea in
regione, sacris Praesulibus, summis Reipublicae Auctoritatibus, ingenti fidelium
multitudine, sollemni ritu est consecrata, nec defervescente studio per
annorum decursum nobilibus aucta operibus et ornamentis; tholus quoque ei est
impositus et in summa fronte locatum signum Iesu Christi, Divinum Cor universae Nationi veluti aperientis. Quantum vero ardorem religionis hoc templum
excitaret, in anniversariis memoriis voti illius est luculenter ostensum.
Etenim vicesimo quinto anno revoluto ab eo decreto, praeclara celebrata sunt
sollemnia, quorum causa Pius PP. XI, Decessor Noster fel. rec., gratulatorias Litteras ad
Bogotensem Archiepiscopum, et ad Columbiae Praesidem dedit; qui formulam, qua
tota Respublica Sacratissimo Cordi nova quadam impulsione devoveretur, animo
commoto palam enuntiavit. Quinquagesimo autem anno expleto, Pius PP. XII, item
Decessor Noster, eam Nationem per aetheris undas est allocutus atque Praeses
Reipublicae, coram Venerabili Fratre Antonio Samorè, Archiepiscopo titulo
Ternobeno, Apostolico tunc ea in Civitate Nuntio, ceteris Praesulibus,
Magistratibus, frequentissimo Christifidelium coetu, Columbiam Sacratissimo
Cordi Iesu iterum devovit. Post quae sollemnia dies, quo Ecclesia hunc divinae
dilectionis thesaurum celebritate annua recolit, a suprema potestate civili
eidem Nationi festus est constitutus. Hoc igitur templum, magnitudine molis, «Romanico» structurae genere, cultu vario, artificiosis pretiosisque rebus
spectabile, religione vero maxime commendatum, dignum sane est, ad quod mentem
Nostram peculiari ratione convertamus. Quapropter libentissime precibus
obsecundare statuimus, quibus dilectus filius Moderator Provinciae Columbiae
Congregationis Missionariorum Filiorum Immaculati Cordis Beatae Mariae
Virginis, amplissima suffragatione Dilecti Filii Nostri Aloisii Sanctae Romanae
Ecclesiae Presbyteri Cardinalis Concha, Archiepiscopi Bogotensis, suffultus,
Nos rogavit, ut eidem ecclesiae Basilicae Minoris nomen et ius tribueremus. Quae
cum ita sint, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac
matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum, Bogotense templum, Sacratissimo Cordi Iesu
dicatum, ad honorem et dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis
iuribus et privilegiis, quae ecclesiis hoc nomine insignibus rite competunt.
Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac
permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque,
ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis
Februarii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 11, pp. 674-675
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|