 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
TERRA SACRA*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
ECCLESIAE PAROECIALI SANCTO EMMERAMO DICATAE, QUAE RATISBONAE EXSTAT,
TRIBUUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Terra sacra, utpote quae Christianorum
sanguine heroum fuerit imbuta et locupletata, proprio nomine est appellanda ea
pars urbis Ratisbonensis, ubi templum Emmeramo Episcopo et Martyri dicatum
exsurgit. Cum enim per latos Romani imperii fines, auctore Diocletiano,
vehementissime fureret contra Christi cultores turbo atque vexatio, is fuit
locus testimonii praeclari praeclariorisque victoriae, neque multo post, quarto
scilicet saeculo exeunte, ut rerum gestarum periti probabilius opinantur,
sacellum ibi Sancto Georgio honorando fuit aedificatum. Verum nobile idem
domicilium ampliorem sibi laudem peperit ex sepulcro Sancti Emmerami, qui
Episcopus, ardore actus apostolico, continentem regionem peragraverat mortemque
gloriosam oppetierat. Deinde Benedictini sodales hanc ecclesiam suis curis
administraverunt eorumque studio id est effectum, ut ea sacrarium princeps
haberetur et frequentaretur: e quibus viris merito ob factorurn excellentiam
Sanctus Volfgangus, ad S. Emmeramum Abbas idemque Episcopus Ratisbonensis, est
singulari recordatione celebrandus. Fons ergo et quasi caput inde diffusi
Evangelii —quae fuit et est martyrii semper fecunditas — id templum non solum
clarissima viguit fama in Germania meridiana, sed in ipsa etiam structura multa
arte fuit expolitum. Magnificum tribusque fultum alis totidemque cryptas
continens, quas praecipue adeunt fideles ob religionem tum Emmerami tum
Volfgangi, effusam ornationem, quae aliquot abhinc saecula invaluit, hodie
praefert. Multum vero ei addunt decoris et pretii reliquiae sanctorum
Caelitum, sacra crux Domini Iesu, imago Beatae Mariae Virginis atque vestes
ceteraque supellex, ad ritus peragendos necessaria. Volens autem sanctam sua e
aedis curialis memoriam augere, quae sane ea est, ut universae dioecesi
Ratisbonensi in maximum vertat honorem, dilectus filius hodiernus parochus,
nomine tum reliquorum sacerdotum tum fidelium omnium, ab hac Apostolica Sede
petiit, ut titulum iusque Basilicae Minoris insigni domicilio illi
attribueremus. Quod votum, commendatione Venerabilis Fratris Rodulfi Graber,
Episcopi Ratisbonensis, roboratum libenter admittentes, Nos, e Sacrae Rituum
Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in
modum ecciesiam paroecialem, quae Deo in honorem Sancti Emmerami sacra in urbe
Ratisbonensi est sita, ad honorem et dignitatem Basilicae Minoris evehimus,
omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine insignibus,
rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus,
statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces
iugiter exstare ac permanere; suosque pienos atque integros effectus sortiri et
obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in
posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis
Februarii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 15, pp. 915-916
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|