 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUAE « DULCITER »*
BEATA MARIA VIRGO A MERCEDE PRAECIPUA
CAELESTIS PATRONA PRO UNIVERSO EXERCITU AEQUATORIANO CONSTITUITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quae «dulciter» in filios Dei, «fortiter»
tamen «in inimicos sanctae Crucis» se gerit, Deipara Virgo Maria, sicut populi
christiani est praesidium, ita quasi «adversus mundi rectores tenebrarum harum»
ab Ecclesia «terribilis ut castrorum acies Ordinata» iure meritoque canitur.
Ipsa enim amante, nonnulli Servi Dei, ad haereticorum vel paganorum errores
profligandos vel mala arcenda, Ordines Regulares strenue condiderunt: Dominicus
— ut exemplis utamur — contra Albigenses Praedicatorum Ordinem, Petrus vero
Nolascus pro christianis de potestate Mahometanorum liberandis Ordinem de
Mercede. Nil mirum proinde, si tam impensa ubique sit, ac praesertim inter
milites, in Beatam Virginem de Mercede religio. Haud aliter accidit, prout Nobis
innotuit, in Aequatoriana Republica, ubi Exercitus milites ipsam Deiparam
Virginem, eodem nomine insignem, caelestem Patronam apud Deum elegerunt. Ut
autem hic marialis patronatus Apostolica fulciretur auctoritate, Episcoporum
Reipublicae Aequatorianae Coetus, cui id muneris demandatum est, supplicem
libellum, per Venerabilem Fratrem Bernardinum Echeverria Ruiz, Episcopum
Ambatensem atque eiusdem Coetus Secretarium, Nobis attulit, quo huiusmodi
indultum enixe expetivit. Nos autem, ad marialem Aequatorianorum militum
augendam pietatem ipsosque superno munimine et auxilio roborandos ac
defendendos, huiusmodi votis precibusque annuendum perlibenti censuimus animo.
Quapropter, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura
deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum
vi perpetuumque in modum, Beatam Virginem Mariam a Mercede universi Exercitus
Aequatoriani praecipuam apud Deum Patronam confirmamus, seu denuo constituimus,
declaramus et renuntiamus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis,
quae principalibus coetuum Patronis rite competunt. Contrariis quibuslibet
minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras
firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos
atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu
spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis
Februarii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 11, pp. 676-677
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|