 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
ORDINIS DOMINICIANI*
SANCTUS ALBERTUS MAGNUS COGNOMINIS
RELIGIOSAE PROVINCIAE, IN FOEDERATIS SEPTEMTRIONALIS AMERICAE CIVITATIBUS
EXSTANTIS, PRAECIPUUS PATRONUS ELIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Ordinis Dominiciani decus, Sanctus Albertus, quem
magnum clarumque cum ob divinarum disciplinarum physicorumque prudentiam, tum ob
religiosae virtutis splendorem ipsum inditum cognomen demonstrat, verissimum
exemplar, studio atque imitatione dignissimum, a suis sodalibus semper est
habitus. Etenim, aetati Patris Legiferi proximus, peculiare conditae familiae
munus, quod est «Contemplata aliis tradere», sua vivendi ratione visus est
comprehendere; quam ob rem ut summa eum constantique pietate prosequi, sic res
institutaque Ordinis in eius tutelam tradere alumni Sancti Dominici solent. Et
item media in regione Foederatarum Americae Civitatum religiosa provincia est
iam pridem constituta, eademque, cum ab illo Caelite nomen sumpserit, singularis
debitum venerationis ei officiosa persolvit. Non solum enim in provinciae
finibus domus coenobialis invenitur Sancti Alberti patrocinio commissa, sed
recens quidem etiam Institutum Albertianum est conditum naturalibus disciplinis
excolendis, in eoque elaborant sodales, ut, Alberto auctore ac duce, eae
pervestigentur rationes quae christianae sapientiae cum recentiore doctrina
intercedant atque etiam ut, Pio PP. XII obsecuti, qui Decessor Noster
desideratissimus Albertum rerum naturae peritis praecipuum Patronum decrevit
(cf. Apostolicas Litteras Ad Deum in A. A. S. 1942, pp. 89-91),
sacrum ministerium ad doctorum praesertim virorum bonum et utilitatem obeant.
Tot ergo de causis dilecto filio provinciae, quam supra diximus, Praeposito
visum est id esse ab Apostolica Sede impetrandum, ut idem Caeles sacrae
dicionis, tanto iam nomine illustris, Patronus rite ac definite ediceretur. Quod
votum, commendatione Generalis Procuratoris Ordinis Fratrum Praedicatorum
auctum, benigne admittere statuimus, plane confisi decretum patrocinium cunctis
auxilio usque validiori fore sodalibus ad propriae et suae vitae sanctimoniam
accurandam suique apostolatus propositum, magni sane momenti, assequendum.
Itaque, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura
deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum
vi perpetuumque in modum, Sanctum Albertum Magnum, Episcopum Confessorem et
Ecclesiae Doctorem, religiosae provinciae Ordinis Fratrum Praedicatorum, quae,
eiusdem Caelitis nomine insignis, in Foederatis Septemtrionalis Americae
Civitatibus est constituta, principalem apud Deum caelestem Patronum
eligimus ac declaramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae
praecipuis religiosorum coetuum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis
nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras
firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos
atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu
spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis
Februarii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 11, pp. 677-678
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|