 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUOD EXSTAT*
TEMPLUM S. URBANO PAPAE MARTYRI DICATUM,
QUOD EXSTAT IN URBE TRECIS, TITULO AC DIGNITATE BASILICAE MINORIS DECORATUR.
Ad perpetuam rei memoriam.— Quod exstat Trecis, in Gallica urbe
ecclesiastica itemque civili iurisdictione insigni, templum Sancto Urbano
Pontifici et Martyri sacrum, est certe pro aedificationis elegantia partiumque
convenientia pulcherrimum, quippe curo Gothici generis expressum referat
exemplum. Id ipso in loco paternae domus erigendum, nomineque gloriosi
Decessoris appellandum curavit pietas Urbani PP. IV, cui sapientissimo sollemnis Corporis Dominici
auctori laus perennis est ab Ecclesia tribuenda. Hac igitur origine
nobilissimum, post longum temporis spatium est solidatum, donec ineunte saeculo
vicesimo ad perfectam sui exaedificationem pervenit. Antea quidem canonicorum
virorum collegio fuit ornatum iussuque Pontificis illius Apostolicae Sedi
proxime subiectum; hodie vero sua conspicuum venustate, cognominis paroeciae est
caput plurimisque a fidelibus, utpote quod in media exsurgat urbe, religionis
causa celebratur. Floret ibi cultus divinus sacrisque faciendis multa ac pretiosa possidetur supellex; neque desunt piae sodalitates, e quibus una, in
primario ordine ascripta, honorem adorationemque Eucharistico Sacramento
proprii vi muneris adhibet. Reliquiae etiam Caelitum Sanctorum, in thecis
artificiosis inclusae, studio diligentiaque asservantur, atque ossa Urbani PP.
IV, Tricassinorum ornamenti, Perusio allata Leonis PP. XIII temporibus ibidem
condita sunt. Quae omnia reputanti, Venerabili Fratri Iuliano Le Couëdic,
Trecensi Episcopo, pontificiam pro tam clara ecclesia expetere dignitatem visum
est, cum praesertim duae instarent saeculares celebrationes. Siquidem in hunc
ipsum annum septimum incidet saeculum ab instituto Corporis Dominici festo et ab
excessu illius Pontificis, quorum memoriam sollemnissime agere ut religionis
antistites ita publici magistratus percupiunt. Censentes igitur votum studiosi
Praesulis libenti animo iisdemque de causis esse admittendum, Nos, e Sacrae
Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra,
deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in
modum, templum Trecense, Deo in honorem Sancti Urbani Papae Martyris dicatum,
titulo ac dignitate Basilicae Minoris afficimus et exornamus, omnibus adiectis
iuribus et privilegiis, quae templis eodem nomine insignibus rite competunt.
Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac
permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque,
ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis
Februarii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 11, pp. 678-679
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|