The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

EXSTAT, INTRA*

TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS ECCLESIA
BEATAE MARIAE VIRGINIS A PIETATE ( «NOTRE-DAME DE PITIÉ» V. N. ),
 INTRA PICTAVIENSIS DIOECESIS FINES HONESTATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Exstat, intra pervetustae Pictaviensisi dioecesis fines et in paroecia vulgo «La Chapelle-Saint Laurent», celebre Sanctuarium, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis a Pietate, seu gallice «Notre-Dame de Pitié» nuncupatum, cuius remota origo, saltem a XIV saeculo, uti fertur, a ligneo Simulacro, effigiem Deiparae Virginis cum Christo Iesu demortuo prae se ferente, repetenda videtur. Illuc fideles innumeri undique conveniunt eorumque tanta est erga mariale illud Simulacrum pietas, ut, multis aerumnis fortiter superatis, novum iugiter pulchriusque Sanctuarium, priore deleto, condendum aere proprio curaverint. Hodiernum vero, anno MCMXXVII conditum, peramplum multisque ornatum altaribus, sollemniter fuit consecratione dicatum. Ad fovendam in super fidelium religionem, qui mensibus Augusto et Septembri precaturi accurrunt, multi adstant, maximo cum animarum spirituali incremento, sacerdotes confessarii. Cuius sacrae Aedis fama, una cum propinquo Monte Calvariae, quem dicunt, ubi Christi recoluntur cruciatus, longe lateque adeo pervenit, ut Romani Pontifices permultis beneficiis et indultis eam ditaverint. Quae cum ita sint, Venerabilis Frater Henricus Vion, Episcopus Pictaviensis, enixe a Nobis postulavit, ut Sanctuarium ipsum ad dignitatem Basilicae Minoris benigne evehere dignaremus. Nos autem, Decessorum Nostrorum vestigiis inhaerentes, huiusmodi preces perlibenter explere statuimus. Quapropter, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, ecclesiam Beatae Virginis Mariae a Pietate, seu «Notre-Dame de Pitié», intra Pictaviensis dioeceseos fines positam, titulo et honoribus Basilicae Minoris augemus atque honestamus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae eidem titulo rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter, contigerit attentari.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Martii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 11, pp. 680-681

 

© Copyright 1964- Libreria Editrice Vaticana

 

top