 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
ADORATE IN MONTE*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
ECCLESIAE SANCTISSIMAE TRINITATIS IN LOCO «SONNTAGBERG» VULGO APPELLATO, INTRA
SANCTI HIPPOLYTI DIOECESIS FINES EXSTRUCTAE, CONFERUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — «Adorate in monte sancto eius» (Ps. 98,
9) : haec verba divino amante Numine prolata transferri possunt ad ecclesiam
Sanctissimae Trinitatis in monte positam, qui, vulgo « Sonntagberg» appellatus,
finibus dioecesis Sancti Hippolyti continetur. Eo enim plurimi pietatis causa
peregrinatores accedunt, ut Deo Uni et Trino debita praestent religionis officia
ac superna impetrent munera. Ibi saeculo XV sacra aedes,
tam augusti Mysterii nomine insignis, condita fuit,
cui nonnullis lustris exactis, altera addita est, Salvatori dicata. Quae divini
cultus sedes permagnis auctibus ab abbatia Seitenstettensi est provecta, quae
aedificationi et curae animarum sedulo operam dedit. Cum vero increscens
peregrinorum multitudo capi non posset, eodem saeculo ad finem vergente, amplior
ecclesia, incepto, studio, industria eiusdem religiosae familiae est exstructa.
Illustris quidem imago Sanctissimae Trinitatis, quae magnam fidelium pietatem
excitare consuevit, ab anno MDCXVI repetitur. Itaque Mons Sanctus piorum turmas
ad se convertit, quae tam frequentes eo confluebant, ut saeculo XVII, mira
Seitenstettensis abbatiae alacritate, templum congruentis magnitudinis sit
coeptum aedificari. Quod opus, Iacobo Prandtauer architecto eximio creditum, et
post plures annos ingenti molitione perfectum, anno MDCCXXIX ab Episcopo
Passaviensi, in cuius dicione tum locus erat, fuit rite consecratum. Non
immerita laude celebrantur imagines, quae Trinitatem variasque Fidei veritates
venuste interpretantur, altaria affabre confecta, praesertim maximum, pulpitum,
alia ornamenta. Cupiens autem huic pietatis domicilio spectabili novum honorem
adiungere, dilectus filius Albertus Kurzwernhart, Abbas Seitenstettensis,
submisse Nos rogavit, ut id Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus
precibus, Venerabilis Fratris Francisci Zak, Episcopi Sancti Hippolyti,
commendatione suffultis, libenti animo statuimus concedere. Quae cum ita sint,
Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura
deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum
vi perpetuumque in modum ecclesiam Sanctissimae Trinitatis, in loco, qui
«Sonntagberg» vulgo dicitur, constitutam, ad dignitatem Basilicae
Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis
eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.
Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis
Martii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 12, pp. 734-735
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|