 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
INSIGNIS ET IMPERIALIS*
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
COLLEGIALIS ECCLESIA BEATAE MARIAE VIRG. «DOMINAE NOSTRAE AD CAPELLAM ANTIQUAM»,
SEU «UNSERER LIEBEN FRAU ZUR ALTEN KAPELLE», RATISBONAE EXORNATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — «
Insignis et imperialis ecclesia collegialis», ut
priscis iam temporibus appellabatur, in urbis Ratisbonae decus cedit eximium;
quin immo antiquitate, religione, artificiosis operibus ita commendatur, ut in
praeclarioribus Bavariae templis christianis locum obtineat. Primitus enim sacra
aedes palatina ducum Bavarorum et regum imperatorumque Carolingorum constituta,
a Sancto Henrico II circiter annum millesimum fuit penitus refecta eo structurae
genere, quod Romanicum vocitant. Saeculo vero XVIII ad «barocae» artis rationem,
ut aetatis illius inclinatio ferebat, fuit immutata. Sed vel ampliore laude haec
celebratur ecclesia, quod pervetusta sedes est pietatis marialis. Quasi
pretiosissimus enim thesaurus ibi summa fidelium alacritate imago Deiparae
Virginis colitur, quam Benedictus PP. VIII, Decessor Noster, Sancto Henrico,
quem memoravimus, eiusque nobili uxori Cunegundi dono dedit, cum augusto
diademate redimirentur. Qui piissimus imperator marianam eam effigiem mariano
huic templo suo Ratisbonensi tradidit. Ad illam igitur populus supplex se
effundere consuevit, ibi mirum etiam in modum munera a clementissima Matre
caelesti impetravit. Praeterea ara maxima, utpote fulgentissimum opus, vasa
pretiosa, vestes sacrae, maxime quae e nomine Henrici appellantur, signa
sculpta, Sacramentum Paenitentiae, uti opinantur, interpretantia, aliaque
ornamenta communi consensu probantur. Quae omnia reputans cum animo, Venerabilis
Frater Rudolfus Graber, Ratisbonensis Episcopus, Nos rogavit, ut tam spectatam
religionis sedem nomine ac iure Basilicae Minoris donaremus. Quibus precibus
libenter obsecundantes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum collegialem ecclesiam
Ratisbonensem «Dominae Nostrae ad Capellam Antiquam» seu «Unserer Lieben Frau
zur Alten Kapelle», uti appellant, ad dignitatem et honorem Basilicae
Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis
eodem nomine insignitis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.
Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis
Martii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 11, pp. 681-682
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|