 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
ANGELUS DOMINI*
SANCTUS RAPHAEL ARCHANGELUS CAELESTIS PATRONUS INSPECTORUM ANNONAE IN URBE
ELIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. —«Angelus Domini
sanctus Raphaël» (Tob. 3, 25), qui, ut est in Litteris Divinis, Tobiae
sollertes curas adhibuit eiusque res tutatus est et auxit, merito ab iis
invocatur, qui hominum necessitatibus pro mandato sibi munere consulunt. Quorum
in numero sunt urbani Inspectores Annonae, qui, in officio versantes ad
corporalia civium commoda pertinente, Caelitem illum habent exemplar ac
deprecatorem, ut ipsi ad christianae legis rationem commissas sibi obeant
partes. Hi igitur submisse Nos rogaverunt, ut eundem Archangelum sui ordinis
seu coetus renuntiaremus supernum Patronum. Quibus precibus, Venerabilis Fratris
Nostri Clementis Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Micara, Episcopi
Veliterni Nostrique Vicarii Generalis in Urbe, amplissimo commendationis officio
suffultis, libenti animo statuimus obsecundare. Itaque, e Sacrae Rituum
Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum
Sanctum Raphaëlem Archangelum caelestem apud Deum Patronum Inspectorum Annonae
in Urbe facimus, constituimus, declaramus, omnibus adiectis honoribus ac
privilegiis liturgicis, quae coetuum Patronis rite competunt. Contrariis
quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque
plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant
seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si
quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive
ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis
Martii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 11, pp. 682-683
© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana
|