 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
PRAECLARA DEI*
BEATA MARIA VIRGO, VULGO ĞDE LA CINTAğ
NUNCUPATA, PRINCIPALIS PATRONA CAELESTIS URBIS HUELVAE DECLARATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Praeclara Dei Genetrix
christianique populi praesidium Maria ab Huelvensibus civibus impenso amore,
vehementi studio, non defervescente pietate excoli perhibetur; qui ei vulgare
nomen Ğde la Cintağ adicere consueverunt. Quae religio a vetere repetitur
aetate, siquidem saltem saeculo XV apud eos iam constat fuisse sacellum, ubi
imagini Deiparam ea appellatione insignem referentia Christifidelibus veneratio
cultusque tribuebatur. Quae quidem sacra aedes etiamnum frequens est plebis Dei
cotidianis concursibus. Sollemne quoque honori eius, quam Tutricem suam
praesentissimam habent, Huelvenses die VIII mensis Septembris maximo cum
apparatu et mira cum animorum alacritate quotannis agere dicuntur. Quorum
plurimi nomen piae Sodalitati dederunt, iam pridem constitutae, ut augustae
Virgini Ğde la Cintağ, quam vocitant, religionis praestarentur officia. Quibus
rebus permotus, Venerabilis Frater Petrus Cantero Cuadrado, Huelvensis
Episcopus, Nos rogavit, ut Beatam Mariam Virginem, vulgo ut supra diximus,
nominatam, urbis Huelvae caelestem renuntiaremus Patronam. Quibus precibus
libenti animo obsecundantes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem,
vulgo Ğde la Cintağ appellatam, urbis Huelvae principalem apud Deum Patronam
confirmamus seu iterum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac
privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt.
Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac
permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque,
ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XI mensis Martii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 12, pp. 735-736
İ Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|