 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
PASTORALEM CURAM*
S. MATTHAEUS APOSTOLUS ET EVANGELISTA
PRINCIPALIS PATRONUS LUSITANORUM MILITUM AERARIAE REI TUENDAE, QUI VULGO «GUARDA
FISCAL» APPELLANTUR, ELIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Pastoralem curam et
sollicitudinem eo, quemadmodum par est, intendimus, ut fideles in vitae actione
ad pietatis rationes conformentur, maxime quod hac aetate non pauci homines a
christianis desciscunt institutis et omnia fere ad materiam ac terrenam
referunt utilitatem. Ex probato vero Ecclesiae usu patrocinium Caelitum
constituitur populis vel peculiaribus ordinibus, ut fulgida Sanctorum exempla
intueantur et imitentur illorumque valido obtegantur praesidio. Cum igitur
Dilectus Filius Noster Emmanuel Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyter Cardinalis
Gonçalves Cerejeira, Lisbonensis Patriarcha, Nos rogasset, ut Lusitanos Milites
rei aerariae tuendae addictos in Sancti Matthaei supernam traderemus tutelam,
Nos preces eiusmodi libenti admisimus animo, fore confisi, ut hi in eum, qui,
in simili arte versatus, «secutus est» Iesum (Matth. 9, 9), mentes studiose
converterent. Quapropter, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Matthaeum
Apostolum et Evangelistam Lusitanorum Militum aerariae rei tuendae, quibus
vulgare nomen «Guarda Fiscal» est, praecipuum apud Deum caelestem Patronum
eligimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis,
quae coetuum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXV mensis Martii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 16, p. 974
© Copyright 1964- Libreria
Editrice Vaticana
|