 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
INNOCENTIAE EXEMPLUM*
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS ECCLESIA SANCTI
ALOISII GONZAGAE IN OPPIDO STIVERORUM CASTRO, DIOECESIS MANTUANAE, HONESTATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Innocentiae exemplum praeclarissimum, Sanctum
Aloisium Gonzagam, christianus populus, maxime vero iuventus studiis dedita,
concelebrat, gloriam eius artes et litterae praedicant, cultum alunt templa
ipsius insignia nomine. In his singulare obtinet momentum ecclesia, qua oppidum
Stiverorum Castrum nobilitatur, scilicet natale solum angelici eiusdem
adulescentis. Cuius quidem fratris Francisci, marchionis, inceptu anno MDCVIII
condita est eo genere structurae, quod, ut aetatis illius ferebat inclinatio,
veterum imitabatur architectandi rationem. Haec vero Aloisiana aula non solum
aedificationis elegantia commendatur, sed etiam variis marmoribus renidet ac venustis imaginibus refulget,
quarum ea plurimum probatur, qua Ioannes Franciscus Barbieri, vulgo Guercino
nuncupatus, Deiparam Virginem Divinum Filium mortuum pietate materna
complectentem summo artificio expressit. Res tamen pretiosissima merito
habetur caput Sancti Aloisii Gonzagae, quod in faberrime facta arca est
inclusum. Multi igitur ad tam spectabile templum piae peregrinationis causa
accedunt, praesertim e dioecesibus Italiae, qua ad septemtriones spectat. Atque
Nos ipsi hoc sacrarium invisimus, cum essemus in iuvenili aetate constituti, iuventutis Patronum deprecaturi. Cupiens autem eius templi dignitatem augere
votaque significans cleri ac populi suis curis commissi, Venerabilis Frater
Antonius Poma, Mantuanus Episcopus, Nos rogavit, ut idem Basilicae Minoris
nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenti animo admissis, Nos e Sacrae
Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra
deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in
modum ecclesiam Deo in honorem Sancti Aloisii Gonzagae, Confessoris, in oppido
Stiverorum Castro, intra fines Mantuanae dioecesis, consecratam, ad honorem
Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae
sacris aedibus, eodem nomine ornatis, rite competunt. Contrariis quibusvis
nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras
firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos
atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu
spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis
Aprilis, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 12, pp. 736-737
© Copyright 1964- Libreria
Editrice Vaticana
|