 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
ELECTURI*
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS ECCLESIA SANCTI
ALOISII GONZAGAE IN OPPIDO STIVERORUM CASTRO, DIOECESIS MANTUANAE, HONESTATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Electuri ex innumero Caelitum Sanctorum agmine
virum, qui deprecatione sua auxilioque validissimo Tuscam Carmelitarum
provinciam tueatur, alium neminem honorificentissimo huiusmodi officio digniorem
quam Andream Corsini existimamus. Is enim naturali quadam ratione neque uno
nomine designandus esse videtur: Florentiae natus, in urbe Etruriae principe,
admodum iuvenis religiosum Carmeli institutum amplexus est, sacerdotioque auctus
munera et consiliarii et magistri variis Tusciae in domibus prudens obivit,
donec totam, etsi breve ad tempus, provinciam administravit. Cumque paulo post a
coenobio ad Ecclesiae Faesulanae regimen raptus esset, pristina vivendi forma
nihil immutata, solidissima exempla virtutis cum pastorali studio mire composuit
fuitque Episcopus sollertissimus itemque suae sodalitatis lumen decorque. Haec
quidem omnia, ut mutuam sane amicitiae necessitudinem inter homines firmant ac
perficiunt, ita, si supernam illam animorum communionem cogitamus, quam divina
gratia progignit, alterum nobiliusque innectunt vinculum inter Andream eiusque
sodales. Qui ergo inter maximos Carmeli alumnos recensetur, eum singulari
fidentique pietate fratres Carmelitae constanter prosecuti sunt, quemadmodum mos
Ordinis testatur, qui antiquitus inductus laudabiliter perseverato Praecipuus
vero cultus, ut par est, eidem praestatur in solo natali, quod ipse impensius
amavit probatissimus pacis conciliator, atque in provincia illa, cui olim
sapienti consilio praefectus est. Quae cum ita sint, hodiernus Antistes Tuscae
provinciae Ordinis Fratrum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, nomine
quoque cunctorum sodalium, id petit a Nobis, ut publico decreto eundem Caelitem
religiosae suae dicionis Patronum renuntiemus. Quod votum, cum ampla dilecti
filii Generalis eiusdem Ordinis Procuratoris commendatione ad Nostram Sedem
allatum, libenti animo admittere statuimus, iis innixi argumentis, quae supra
attigimus, pariterque confisi tanti Caelitis patrocinium quasi fonti illis fore
sodalibus, unde exempla ac subsidia hauriant ad viam perfectionis salutaria.
Itaque ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura
deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum
vi perpetuumque in modum, Sanctum Andream Corsini, Episcopum et Confessorem,
principalem apud Deum religiosae Tuscae provinciae Ordinis Fratrum Beatae Mariae
Virginis de Monte Carmelo caelestem Patronum constituimus ac declaramus,
omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis religiosorum
coetuum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaees iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis
Aprilis, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 12, pp. 738-739
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|