The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI
VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

EPISTULA APOSTOLICA

SPIRITUS PARACLITI*

AD PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ORBIS
CATHOLICI: DIE PENTECOSTES ADVENIENTE, PRECES INDICUNTUR
AD CONCILII OECUMENICI VATICANI II FELICEM INVOCANDUM EXITUM.

 

Spiritus Paracliti adventante sacro sollemni, quo Ecclesia mater, ortus sui primordia repetens, flagrantibus precibus fulgentem illum recolit diem, quo «foris apparentibus linguis igneis, intus facta sunt corda flammantia» (1), omnes in Episcopatu venerabiles Fratres, ad tertiam peragendam Oecumenici Concilii Vaticani II sessionem se diligentissime parantes, sueto incensi ore affectu complectimur. Etenim, ut Decessor Noster ven. mem. Ioannes XXIII primum animadvertit, magnum illud inceptum nova quaedam Pentecoste reputandum est, qua Apostolorum Successores, «perseverantes unanimiter in oratione cum ... Maria matre Iesu » (2), et duce Petro, in altero veluti Hierosolymitano Cenaculo simul congregati, ad Dei regnum hisce in terris constanti auso prorogandum, una caelesti ope confisi, incumbunt.

Ut Ipsi haud ita pridem sacrorum Antistites Italicae nationis alloquentes diximus, Concilium «res est quam quae umquam sollemnis atque admirabilis, qua Deo honor tribuatur, Christo amor praestetur,  oboedientia deferatur Spiritui Sancto: ut scilicet religiosae rationes inter Deum eiusque Ecclesiam artius usque corroborentur, et christianae religionis necessitas, indoles atque felicitas coram nostri temporis hominibus palam fiant. Itidem Concilium incomparabilis est opportunitas, qua Ecclesia se in aperto lumine ponit, se agnoscit, semetipsam conglutinat intimis congressionum, amicitiae et mutui adiumenti vinculis, quae aliter effici prorsus nequeant. Concilium est hierarchicae fraternaeque caritatis vertex, ad quem nondum hactenus perventum erat» (3).

Qui tanti ponderis eventus postulat profecto affluentem Spiritus Sancti virtutem, quae mentes sua luce compleat, animos confirmet ad nova ineunda consilia et onera suscipienda, quae huius temporis rerum adiuncta suadent, communes labores dirigat et ad felices rei effectus adducat. Quam ob rem, vos omnes, venerabiles Fratres, Ecclesiae Sanctae Pastores, atque christianos greges, vigilantiae vestrae commissos, etiam atque etiam adhortamur, ut proximis potissimum appropinquantibus festis ob Divini Paracliti adventum, preces ingeminetis vestras, ut ex Oecumenico Concilio magni exspectatique fructus ubertim percipiantur.

Nil prorsus aliud ob oculos habentes, hoc ineunte anno iter ad Terrae Sanctae loca atque sacraria invisenda et colenda suscepimus. Nam illic «cum omni humilitate et lacrimis» (4) Deum deprecati sumus, ut cuncti e christiana familia fideles caelestis gratiae copiam participent, in eaque renoventur, induentes «novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis» (5);  itemque ut nostrae aetatis homines ad «Christi sensum» (6) magis cognoscendum efficienter advocentur, idoneis ad id susceptis viis atque rationibus, quibus ipsi Evangelii lumine penitus illustrentur, et ad falli nescium Ecclesiae magisterium sincero animo accedant; ut denique securi habeantur progressus in redintegranda nostrorum fratrum unitate, qui, Christi nomine decorati, a nobis adhuc pro dolor seiuncti sunt. Immo, illa data opportunitate, cum varia hominum multitudine saepti et consalutati ad sanctissimas Christi Servatoris venerandas memorias deferebamur, commoti animadvertimus, quo flagranti studio et quo incenso caritatis sensu, etiam praeter christianae religionis fines, mentes nostrae dirigendae sint ad omnes animos omnesque populos, qui unum Deum colant ac venerentur: id enim magnas spes portendere videtur, fore ut recta mentium conspiratio, mutua caritas, civilisque consortionis secura pax confoveatur. 

Ad haec omnia ad effectum adducenda omnes vires cogitationesque iam intendimus Nostras, ex quo providentissimi Dei voluntas Nobis supremi Pontificatus praegrave onus imposuit. Haec pariter sunt Concilii Oecumenici Vaticani II consilia et incepta — laetantes sane id Nobiscum in animo reputamus — in quae absolvenda alacres ac sollertissimae Patrum voluntates conspirant, ita ut, ex hoc catholicae unitatis fastigio et veluti centro, omnibus gentibus summae benevolentiae indicia praebeantur, et amicae veluti voces ad illas perveniant, easque ad miram Mystici Corporis vitam participandam attrahant et alliciant.

Quod in Nobis est, nihil prorsus omittemus, quod ad haec perficienda securo gressu conducat, ut Ecclesia coram omnibus resplendeat hominibus, non habens maculam aut rugam aut aliquid huiusmodi, sed sit sancta et immaculata (7);  dilectissimos filios e clero atque e laicorum ordine magis magisque hortabimur, ut, agnoscentes dignitatem suam (8), se suaque omnia impendant ad Christi regnum hisce in terris fortiter constabiliendum; immo, non desistemus seiunctos fratres leniter reverenterque convenire, qui serena et amica non recusent colloquia, atque, de eorum magis commodo quam de Nostro honore solliciti, una simul quaeremus, quibus modis ac viis fraterna coniunctio restituatur, in fidei unitate et in mutua caritatis necessitudine innixa, prout Christus Ecclesiae suae praescripsit.

Qua data opportunitate, propensam voluntatem Nostram ipsis libentissime ostendimus, iisdemque paterno animo adsumus, eorum sive gaudia sive anxias sollicitudines participantes. Atque Deum etiam atque etiam pro illis praesertim deprecamur, qui de sua praesenti condicione timore afficiuntur, ut, amotis periculis, ii suis iuribus, quae etiam naturae lege innituntur, in libertate, in securitate et in pace ubique fruantur.

Interea, iam nunc animo gaudium praecipimus, quo complebimur, cum Episcoporum agmina Romae tertio simul congregata in proxima Concilii sessione conspiciemus. Ubi primum singulae Commissiones Concilii schemata, ad pressam adstrictamque formam egregia sollicitudine redacta, accurate recognoverint, prae oculis habitis quae ipsi Episcopi iam significaverunt, ea ad Concilii Patres sedulo mittentur, ut eadem suo commodo attenteque perpendant atque considerent; ii pariter certiores fient, qua ratione singula schemata, prout eorum proprietas et forma postulant, in publicis Oecumenicae Synodi coetibus sive examinanda sive probanda sint.

Quae dum diligenter apparantur, christifideles omnes sive precibus et voluntariis paenitentiae operibus communes hosce labores prosequantur, sive opportunis rationibus de Concilii argumentis certiores fiant, praesertim per scripta typis edita atque per accommodas explicationes.

Concilii pariter Peritos, viros animi dotibus ac sapientia praestantes, paterna benevolentia complectimur, qui ad tantum honorem et onus vocati sunt. Officii sui optime conscii, demandatum sibi munus fideliter servent; Concilii utilitatibus, quae uniuscuiusque commodis anteferantur oportet, exemplis vitae, verbis et scriptis, si opus est, faveant, ut, Concilii primoribus obtemperantes, magni huius incepti exitum, auxiliatrice praestita opera, pro sua parte promoveant atque deproperent.

Ecce, venerabiles Fratres, fiduciae plena verba, quae, appropinquantibus Spiritus Sancti sollemnibus, ad omnes Episcopos facere ex animo percupimus. Tam gravi inceptioni, ad quam omnes homines summa exspectatione oculos convertunt, consiliisque nostris aspiret Deus, totius gratiae et bonitatis fons atque principium. Dulcissima Virgo Maria, ad cuius redolentes floribus aras proximo mense Maio fideles omni cum veneratione concurrent, adsit nobis, sicut Apostolis in Hierosolymitano Cenaculo materna caritate animnm addidit eosque solata est; adsint S. Ioseph, Oecumenicae Synodi benevolentissimus praestes, S. Petrus, quem Christus «amoris sui nobis velut vicarium» reliquit (9), S. Paulus, omnesque Apostoli et beati Caelites, quorum fidae tutelae confidimus.

Ii omnes superna lumina et auxilia cunctis Ecclesiae Sanctae Pastoribus gregibusque deposcant, et iis potissimum, qui iusta debitaque libertate carentes quomodocumque vexantur, ut Divini Paracliti solatiis fruantur praesentissimis et ad optatam redeant tranquillitatem.

Divinorum autem munerum conciliatrix ac propensae Nostrae voluntatis pignus sit Apostolica Benedictio, quam vobis omnibns, venerabiles in Episcopatu Fratres, simulque dioecesinm vestrarum sacerdotibus et christifidelibus peramanter dilargimur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXX mensis Aprilis anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.

PAULUS PP. VI


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 6, pp. 353-356
 

(1) S. Gregorii M. Hom. 30 in Ev.; P.L. 76, 1220.

(2) Cfr. Act. 1, 14.

(3) Cfr. A. A. S. hoc ipso fasciculo, p. 382.

(4) Cfr. Act. 20,19.

(5) Eph. 4, 24.

(6) 1 Cor. 2, 16.

(7) Cfr. Ephes. 5, 27.

(8) Cfr. S. Leonis I Sermo XXI, 3; P.L. 54, 192.

(9) S. Ambros. Exp. Ev. sec. Luc. X, 175; P.L. 15, 1942.

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 

top