 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
SUBLIMIS VELUTI*
TITOLO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
DECORATUR PAROECIALIS ECCLESIA D. N. IESU CHRISTO, VOLGO «JESÚS NAZARENO»,
DICATA IN OPPIDO «ATALAYA», DIOECESIS S. IACOBI VERAQUENSIS.
Ad perpetuam rei memoriam. — Sublimis veluti specula surgit templum Domino
Nostro Iesu Christo seu, uti vulgo appellant, «Jesús Nazareno» dicatum in oppido
«Atalaya»;
quod religionis domicilium Christifideles non solum e dioecesi Sancti
Iacobi Veraquensis, cuius finibus continetur, sed etiam e tota dicione Panamensi
ad superna evocat, ad Deum nempe, salutis humanae auctorem. Hoc pietatis studium
animos iam a satis multo tempore tenet, siquidem imago Iesu Nazareni saeculo
XVIII eo in loco iam excolebatur. Cuius cultus sedes primitus fuit tugurium
quoddam, sed plures paulatim ibi aedificatae sunt ecclesiae. Quae nunc
conspicitur, inter annos MDCCLXXXIII et MDCCCII est exstructa, tamen hoc saeculo
egregium in modum refecta, aucta, ornata. Pretiosissimus autem veluti thesaurus
eiusdem templi merito praedicatur simulacrum, quod supra diximus, quodque
miram animorum alacritatem solet excitare. Praecipua quidem sollemnia die
dominica I Quadragesimae quotannis eius honori aguntur, quo tempore
Christifideles turmatim ad illud sacrarium confluunt atque religionis bona
ubertim participant. Cupiens vero tam praeclaram ecclesiam congruenti dignitate decorare, Venerabilis Frater Marcus Gregorius Mc Grath, Sancti Iacobi
Veraquensis Episcopus, nomine quoque universi cleri ac fidelium suis curis
commissorum, Nos rogavit, ut eam Basilicae Minoris titulo ac iure donaremus.
Quibus precibus, ampla commendatione Venerabilis Fratris Antonini Pinci,
Archiepiscopi titulo Tarasensis in Numidia et Apostolici in Panamensi
Republica Nuntii, suffultis, libenti animo statuimus obsecundare. Itaque, e
Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione
Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi
perpetuumque in modum paroecialem ecclesiam Domino Nostro Iesu Christo seu,
quemadmodum vulgo dicunt, «Jesús Nazareno», in oppido «Atalaya» consecratam, ad honorem
Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus et
privilegiis, quae templis eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis
quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque
plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant,
seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse et definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter si ve ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis
Maii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 2, pp. 154-155
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|