 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
HISPANORUM PIETAS*
TITULO AC PRIVILEGIIS
BASILICAE MINORIS SANCTUARIUM SS. CORDIS IESU, V. «SANTUARIO NACIONAL DE
LA GRAN PROMESA», IN URBE
ET ARCHIDIOECESI VALLISOLETANA DECORATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Hispanorum pietas christiana tantum, labentibus
saeculis, crevit atque efferbuit, ut Pontificia ipsa consilia haud raro
anteierit atque sententias. Quod quidem in ipsa Vallisoletana archiepiscopali
urbe accidisse videtur. Exstat enim ibi celebre et peramplum Templum,
Sacratissimo Cordi Iesu dicatum et hispanico sermone «Santuario Nacional de la
Gran Promesa» nuncupatum, in quo, ineunte saeculo XVIII, id est antequam Romani
Pontifices, Decessores Nostri, Clemens XIII, Pius IX ac Leo XIII publicum
Sacratissimo Cordi Iesu cultum decreverunt et auxerunt, festurn et novendialia,
eidem Dominico Mysterio sacra, pie sunt inchoata. Eadem insuper Hispanorum
pietas, immo Vallisoletanorum fidelium, ipsum templum, illustri Iesuitarum a
Sancto Ambrosio Collegio, saeculo XVIII, olim adnexum ac postea, ab anno
MCMXXXXI, Sacratissimi Cordis pro tota Hispanica Natione Sanctuarium, tholo,
altaribus, tabulis atque simulacris, perpolita effectis arte, affabre ornavit
splendidissimeque marmoribus multicoloribus, gemmis, aurea et argentea
supellectile ditavit. Sed maxima eiusdem Templi laus, ut ipse Iesus fertur
promisisse, fuit et est spiritualis vita fidelium illuc accedentium, quibus
sacra Christianae religionis subsidia alacres praebent sacerdotes. Quae cum ita
essent, Venerabilis Frater Iosephus García y Goldaraz, Archiepiscopus
Vallisoletanus, nomine quoque cleri ac fidelium, a Nobis enixe petiit, ut eidem
Sanctuario conspicuum existimationis Nostrae testimonium, religioni vero
filiorum propensae voluntatis Nostrae pignus benigne tribuere dignaremur. Nos
autem, omnibus rei momentis bene perpensis, huiusmodi precibus annuendum
perlibenter censuimus. Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto,
certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Sanctuarium,
Sacratissimo Cordi Iesu dicatum, in archiepiscopali Vallisoletana urbe positum
atque vulgo «Santuario Nacional de la Gran Promesa» nuncupatum, ad dignitatem et
honorem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis privilegiis,
quae eidem titulo rite competunt. Contrariis quibusvis minime obstantibus. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis
Maii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 13, pp. 801-802
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|