The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

SALUTIFERAE CRUCIS*

TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS ECCLESIA
SANCTI ALOISII GONZAGAE IN OPPIDO STIVERORUM CASTRO,
DIOECESIS MANTUANAE, HONESTATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Salutiferae Crucis triumphum testatur ecclesia huius mysterii nomine insignis et in Urbis regione Flaminia sita, opus scilicet structura nobile et religione spectabile. Hoc Sanctus Pius PP. X, Decessor Noster, pastorali ardore inflammatus, excitavit ad celebrandam memoriam sexies decies saecularem edicti illius editi, quo Constantinus imperator, Crucis virtute victoriam ad pontem Mulvium adeptus, pacem libertatemque reddidit Ecclesiae. Non est quin probet ac laudet architectandi rationem, qua templo non modica accrescit maiestas, aras eleganti manu exstructas, opera musiva colorum venustate illustria, turrim sacram «Romanico» genere formosam, baptisterium octogonum artificiose aedificatum. Est autem maxime prae Nobis ferendum eam ecclesiam, in frequenti Urbis regione positam, pietatis sedem esse eximiam in eiusque ministeriis Presbyteros a SS. Stigmatibus Domini Nostri Iesu Christi alacres versari. Cupiens autem religioni ampliora afferre incrementa, memoransque ex hoc templo decem fere paroecias, postmodum circa constitutas, veluti originem duxisse, dilectus filius Gilbertus Fini, praedictae Congregationis Moderator Generalis, Nos submisse rogavit, ut eidem Basilicae Minoris nomen ac ius tribueremus. Quibus precibus, Dilecti Filii Nostri Aloisii Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyteri Cardinalis Traglia, Provicarii Nostri Generalis in Urbe, ampla commendatione suffultis, libenter obsecundare statuimus. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum paroecialem ecclesiam Sanctae Crucis in Urbis regione Flaminia, seu, uti vulgo appellant, «Santa Croce Flaminia», ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae templis eodem nomine insignitis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Maii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 13, pp. 798-799

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 

top