 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
SANCTA AMICITIA*
SANCTUS ANTONIUS MARIA CLARET, EPISCOPUS
ET CONFESSOR, PRAECIPUUS DEFINITUR PATRONUS CONGREGATIONIS SORORUM ADORATRICUM
ANCILLARUM A SANCTISSIMO SACRAMENTO ET CARITATE.
Ad perpetuam rei memoriam.— Sancta amicitia, quae perfecta fuit animorum Deo
pariter adhaerentium coniunctio, Antonium Mariam Claret, Episcopum eumque
praeclarum religiosi instituti auctorem, mortalis vita e diebus cum Maria
Michaëla ab Augusto Sacramento sociavit, cui etiam lectissimae feminae novae in
Ecclesia conditae familiae laus debetur. Constat enim inspectis litterarum
monumentis eundem Caelitem non solum patrem vitaeque magistrum, sed adiutorem
et consiliarium etiam in opere efficiendo et solidando, multae cum urgerent
difficultates, forti illi mulieri prudenter affuisse. Ipse primum Congregationis
Ancillarum a SS. Sacramento et Caritate leges recognovit, quas postea ad iuris normam exquisitas Apostolica Sedes probavit; ipse providum se praebuit
custodem et instituti omnis et earum domorum, quas conditrix ad cultus
Eucharistici incrementum itemque ad bonum salutemque periclitantium puellarum
excelso animo aperuerat. Atque nunc, in gloriam Dei assumptus, tamquam
peculiaris habetur et colitur Patronus a Sanctae Michaëlae filiabus, neque
ullum potest esse dubium, quin ipse validiore sane subsidio iuvet opus, quod
vivens in terris fovisse cognoscitur. His quidem de causis dilecta in Christo
filia Generalis Antistita huiusce Congregationis, nomine religiosi consilii,
saeculari appropinquante anno gloriosae mortis fundatricis, scripsit ad Nos, ut
per publicum decretum personam ac munus Sancti Antonii Mariae debita in luce
collocantes, eius patrocinium ad res, domus, alumnas omnes pertinens
confirmaremus. Quod votum benignissime admittere statuimus, hoc etiam
religiosis virginibus suadentes, ut ipsius stent Matris exemplo ideoque sincera
Patronum excolant veneratione. Itaque, ex Sacrae Rituum Congregationis
consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deque Apostolicae
potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Sanctum
Antonium Mariam Claret, Episcopum et Confessorem, principalem apud Deum totius
Congregationis Sororum Adoratricum Ancillarum a SS. Sacramento et Caritate
caelestem Patronum confirmamus, seu constituimus ac declaramus, omnibus
adiectis iuribus et privilegiis liturgicis, quae praecipuis religiosorum
coetuum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.
Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum plenissime suffragari, sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et illane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet scienter sive ignoranter attentari contingerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis
Maii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 13, pp. 800-801
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|