The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUAERAMUS GRATIAM*

BEATA MARIA VIRGO A GRATIIS CONSTITUITUR PATRONA PRINCIPALIS DIOECESIS THELESINAE SEU CERRETANAE, UNA CUM
SANCTO ANTONIO DE PADUA, CONFESSORE ET ECCLESIAE DOCTORE.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Quaeramus gratiam, et per Mariam quaeramus», ait Sanctus Bernardus, suavissimus vitae spiritualis praeceptor ac Deiparae Virginis praeco eximius (In Nativ. B. M. V., Sermo de aquaeductu, 8; P.L. 183,441-442). Tam salutare hortamentum secutus, populus christianus dioecesis Thelesinae seu Cerretanae augustam Dei Genetricem, a gratiis nuncupatam, cuius sacrarium est urbis episcopalis praeclarum ornamentum, a multo tempore impensa excolit pietate. Crebro quidem per annum, maxime vero die II mensis Iulii, fideles cuiusvis aetatis et ordinis ex omnibus fere dioecesis oppidis et pagis eo confluunt peregrinantium more, ut religionis mysteria participent atque opiferam Dominam comprecentur. Matres praeterea partum enisae eo consueverunt accedere, ut gratiarum distributrici gratias agant eiusque obtegantur praesidio. Eodem vero in templo, saeculo XVI excitato, imago almae Deiparae est proposita, quam Christifideles singulari studio venerantur. Quod simulacrum, anno MDCCCXCIII aureo diademate sollemni ritu redimitum, in praesenti per dioecesis paroecias circumfertur ad exacuendam populi pietatem; ex quo, ut accepimus, re vera fructus percipiuntur nec pauci nec leves. Cupiens autem marialem cultum vel amplioribus provehere auctibus et spirituali a eius emolumenta geminare, Venerabilis Frater Felix Leonardo, Episcopus Thelesinus seu Cerretanus, vota quoque significans cleri, piarum sodalitatum, magistratuum omnisque plebis Dei suis curis commissae, Nos rogavit, ut caelestem Matrem Mariam, nomine illo insignem, suae dioecesis renuntiaremus Patronam, praeter Sanctum Antonium Patavinum, in cuius tutelam pridem ea tradita esset. Quibus precibus libenter obsecundantes, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem a gratiis principalem apud Deum Patronam totius Thelesinae seu Cerretanae dioecesis, una cum Sancto Antonio de Padua, Confessore et Ecclesiae Doctore, constituimus ac declaramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum competunt Patronis, additaque facultate sollemne Beatae Mariae Virginis a gratiis die II mensis Iulii quotannis celebrandi, cum Officio vero et Missa festi in Visitatione Beatae Mariae Virginis. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes has Litteras firmas, validas et efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo XXIII mensis Maii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 2, pp. 155-156

 

© Copyright 1964- Libreria Editrice Vaticana

 

top