 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
AEDES MARIALIS*
TITULUS ET PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
TRIBUUNTUR ECCLESIAE BEATAE MARIAE VIRGINI IN CAELUM ASSUMPTAE,
IN URBE INGOLSTADIO AD DANUVIUM, DICATAE.
Ad perpetuam rei memoriam. — Aedes marialis praeclara cum amplitudine ac
venustate tum religiosi cultus fervore Ingolstadii ad Danuvium assurgit sublime
eademque fidelibus cunctis dioecesis Eystettensis, ad quam urbs ipsa
ecclesiastici habita ratione regiminis pertinet, iamdiu est pernota et cara. Nam
illius distincta nomine mysterii, quod apud Christianos triumphum sonat
gloriamque summae beatitatis, singularem prorsus pietatem testificatur itemque
fovet, qua filiorum pectora Mariae in aulam caelestem divina virtute translatae
plaudunt et gratulantur. Huic sane studio religionis ornatus apparatusque
respondent ad sacra facienda necessarii; verum maximus habetur thesaurus
vetustissima Deiparae statua, quae «Schuttermutter» vulgo dicitur quaeque, a
bellicis incolumis ruinis, in sacrario est posita, ubi publica excolitur
veneratione. Post haec debita censemus esse celebrandum laude pastorale Fratrum
Minorum ministerium: qui sunt iam inde a saeculo XIV solertes in templo
administri iidemque animorum curam agunt, virtute fidentes marianae religionis.
Cum ergo nobilissimi domicilii dignitatem, in sua dicione celebratam,
perpendisset, Venerabilis Frater Iosephus Schröffer, Episcopus Eystettensis, pro
suo erga natale solum amore, dedit litteras ad Nos, quibus titulum honoris eidem
ecclesiae congruentem impetraret. Quibus precibus libentissime admissis, Nos, e
Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione
Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi
perpetuumque in modum, ecclesiam, Deo in honorem Beatissimae Mariae Virginis in
caelum Assumptae dicatam in urbe Ingolstadio ad Danuvium, intra Eystettensis
dioecesis fines, titulo ac dignitate Basilicae Minoris afficimus et
decoramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis quae templis, eodem nomine
insignibus, rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Iunii,
anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 4, pp. 306-307
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|