 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
LAUDABILIS DIGNAQUE*
SANCTUS RAIMUNDUS NONNATUS PATRONUS PRAECIPUUS DIOECESIS
NOVORANIENSIS CONSTITUITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Laudabilis dignaque sane, quae facile a Nobis
exaudiatur, Venerabilis Fratris Francisci Ferreira Arreola, Episcopi
Texcocensis, cogitatio iudicanda est, ut scilicet sacrae dicioni, quam ipse pro
pastorali munere administrat, caelestes decernantur Patroni. Novae enim
dioeceses vel magis quam ceterae superno huiusmodi egent auxilio, quo interius
cum Ecclesiae universae corpore cohaereant uberiusque eius plenitudinem
caritatis participent. Ac pri- mum Immaculatae Virginis Mariae expetitur
patrocinium, quae quidem ut Mexicanis omnibus cara, ita Texcocensibus
christianis ob excelsam dignitatem virtutumque praestantiam est carissima. Qui,
singulare omnino privilegium purissimae conceptionis admirati, Sanctam Deiparam
ut suam Matrem habent et praedicant et consalutant, indeque omnis suae spei
repetunt firmitatem. Compatronos vero salutari item consilio novimus esse
assumptos Sanctos Ioseph, eiusdem Virginis Sponsum, et Michaëlem Archangelum,
eosque peculiari iam pridem excoli studio pietatis. Quae cum ita sint,
libentissime Nos voto praedicti Antistitis Texcocensis statuimus satisfacere,
plane confisi religiosam fidelium vitam tota illa in regione haud parum electis
Patronis esse profecturam. Itaque, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto,
certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Beatissimam Vir- ginem
Mariam, titulo Immaculatae Conceptionis appellatam, principalem apud Deum
caelestem Patronam, atque Sanctos Ioseph, B. M. V. Sponsum, et Michaëlem
Archangelum secundarios Patronos universae Texcocensis dioecesis confirmamus,
seu constituimus ac declaramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis
liturgicis, quae locorum Patronis principalibus minusque principalibus rite
competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis
Iulii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 3, pp. 218-219
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|