 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUANTUM UTILITATIS*
DELEGATIO APOSTOLICA IN REPUBLICA
RUANDENSI
IN NUNTIATURAM ERIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quantum utilitatis e publicis officiorum
rationibus, quae Apostolicae huic Sedi intercedunt cum Civitatibus, soleat
exsistere, neminem latet estque usu iam dudum comprobatum. Cum igitur commodum
esse visum fuerit Apostolicam Sedem et Rempublicam Ruandensem publicis huiusmodi
vinculis inter se coniungi, Nos, loco Delegationis Apostolicae, quae hucusque
inibi viguit, motu proprio, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi, in Republica Ruandae
Nuntiaturam Apostolicam erigimus et constituimus, euius sedem in urbe
Chigalia collocamus. Eidem ergo sic per Nos erectae Nuntiaturae omnia et singula
deferimus officia, privilegia atque indulta, quae huiusmodi Legationum sunt
propria. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
eidemque Legationi sic constitutae nunc et in posterum plenissime suffragari;
sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri,
si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive
ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis
Iunii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 9, p. 561
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|