 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUEMADMODUM MUNERIS*
APOSTOLICA DELEGATIO, ANTEA INDOSINENSIS
APPELLATA, NOMINE «VIETNAMIENSIS ET CAMBOGIENSIS» DISTINGUITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quemadmodum muneris Nostri conscientia postulat
ipsique Decessores Nostri facere consueverunt, singulis Ecclesiae provinciis
earumque sacro regimini, data occasione, studemus consulere. Quo ducti consilio,
cum in praesenti Delegatio Nostra Apostolica, quae antea Indosinensis
appellabatur, ob immutatam locorum condicionem novaque adiuncta, aptiore esse
nomine distinguenda videatur, Nos huic rei mature satisfacere statuimus.
Collatis igitur consiliis sive cum Venerabili Fratre Nostro Hamleto Ioanne S. R.
E. Cardinali Cicognani, publicis Ecclesiae negotiis praeposito, sive cum Dilecto
Filio Nostro Gregorio Petro S. R. E. Presbytero Cardinali Agagianian, Sacrae
Congregationis de Propaganda Fide Praefecto, Delegationem Apostolicam,
Indosinensem hucusque nuncupatam, Vietnamiensem et Cambogiensem posthac
esse appellandam constituimus atque decernimus. Contrariis quibusvis nihil
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtineri; illisque ad quos spectant seu spectare
poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super
his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari
contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis
Iunii anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 15, pp. 916-917
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|