 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
INCLITA
PIETATIS*
TITULUS SE PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
PAROECIALI ECCLESIAE S. IOSEPH, VULGO APPELLATA «DES FINS»
ET IN URBE ANNECIO POSITA, CONFERUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Inclita pietatis sedes perhibetur ecclesia esse
Sancto Ioseph, Deiparae Sponso, sacra, quae, adiecto vulgari nomine «des Fins»
appellata, amplitudine insignis et opere nobilis, Annecii surgit. Est autem
templum paroeciale ea in urbis regione positum, quam praesertim opifices
incolunt. Inter hos ergo is, qui fabrilibus se exercuit, ut Nazarethanae
sanctissimae Familiae rationibus consuleret, veluti conversatur; eos ad bona
etiam superna appetenda evocat; praesenti suo auxilio obtegit. Iuvat quoque
memorare in sacello, huius paroeciae proprio, imaginem Beatae Mariae Virginis
singulari excoli religionis studio. Quam ipse Sanctus Franciscus Salesius
peculiari fertur prosecutus esse amore et observantia. Vota igitur proferens
Christifidelium, qui eandem ecclesiam celebrant, hodiernus eius parochus
submissas Nobis adhibuit preces, ut tam egregium templum Basilicae Minoris
nomine ac iure augeremus. Quibus supplicationibus, Venerabilis Fratris Ioannis
Sauvage, Anneciensis Episcopi, commendatione suffultis, libenti animo statuimus
obsecundare. Itaque Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia
ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine harum
Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam paroecialem, Deo in honorem Sancti
Ioseph, almae Deiparae Sponsi, in urbe Annecio consecratam et addita vulgari
appellatione «des Fins» insignem, ad dignitatem et honorem Basilicae
Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, qua e templis
eodem titulo donatis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.
Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis
Iulii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 3, pp. 219-220
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|