 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
EVANGELICUM ILLUD*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
TRIBUUNTUR ECCLESIAE BEATAE MARIAE VIRGINIS A ROSARIO (V. «NOTRE-DAME-DU-CAP»),
IN TRIFLUVIANENSI DIOECESI IN CANADIA.
Ad perpetuam rei memoriam. — Evangelicum illud effatum «Oportet semper orare»
(Lc. 18, 1) a Sancto Dominico etiam Mariali Rosario aptatum esse videtur; qui
Caeles, ut Decessoris Nostri Leonis Pp. XIII, imm. mem., verbis utamur, «Sacri
Rosarii formulam ita composuit, ut et salutis nostrae mysteria ordine
recolerentur, et huic meditandi offido mysticum innecteretur sertum ex angelica
salutatione contextum, interiecta oratione ad Deum et Patrem D. N. I. C.».
Exinde Rosarii recitandi, et quidem «perpetuo», consuetudo laudabiliter sumpsit
initium eademque impensae pietatis erga Beatam Mariam Virginem, tanto nomine
appellatam, fons exstitit inter gentes christianas. Nil mirum proinde, si tantam
fidem tantaque fidei opera apud incolas quoque parvi oppidi vulgo
«Cap-de-la-Madeleine», intra dioecesis Trilluvianensis fines, in dicione
Canadensi, invenimus. Exeunte enim XVII saeculo, parva sacra Aedes Deo in
honorem Deiparae Virginis a Rosario fuit ibidem aedificata simulque eiusdem
nominis Confraternitas instituta. Pietas Marialis progredientibus annis crevit
novumque arripuit incrementum a Simulacro eiusdem Virginis super altare posito,
anno MDCCCLIV, quo Pius PP. IX, fel. rec., Decessor Noster, Immaculatae
Conceptionis dogma sollemniter sanxit. Postea vero sive sacerdotum studio, sive
multitudine fidelium, in publicis privatisque calamitatibus accurrentium, parva
illa Aedes non solum in eadem dioecesi, sed etiam in fere tota Canadensi dicione
pernotum evasit Sanctuarium. Duabus insuper praedicti Simulacri coronationibus,
anno MCMIV, quinquagesimo ab edicto dogmate, nec non, per manus desideratissimi
Dilecti Filii Nostri Valerii S. R. E. Presbyteri Cardinalis Valeri, anno MCMLIV,
centesimo eiusdem promulgati mysterii, rite peractis, novum ac peramplum
Templum, Deiparae Virgini a Rosario dicatum affabreque confectum, fidelium
sumptibus excitatum est, ita ut hodierno die Assumptioni Beatae Mariae Virginis
in Caelum sacro sollemniter possit dicari. Ne autem tanta in Virginem Mariam
cleri populique pietas congruo careat praemio, Venerabilis Frater Georgius Leo
Pelletier, Trilluvianensis Episcopus, nomine quoque dilecti filii Religiosae
Provinciae Moderatoris omniumque Missionariorum Oblatorum Mariae Immaculatae,
quibus ecclesia ipsa, «Notre-Dame-du-Cap» nuncupata, est concredita, a Nobis
effiagitat, ut novum Templum, eodem Consecrationis die, ad dignitatem Basilicae
Minoris evehere dignemur. Quas preces, amplissima Venerabilis Fratris Sebastiani
Baggio, Archiepiscopi titulo Ephesini, antea Apostolici Nostri in Canadia
Delegati, commendatione suffultas, omnibus recte perpensis, excipiendas
perlibenter censemus. Quapropter, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, ecclesiam Deo dicatam in
honorem Beatae Mariae Virginis a Rosario, vulgo «Notre-Dame-du-Cap» nuncupatam
atque apud Trifluvianensem urbem, cuius ecclesiastica e iurisdictionis est,
titulo ac dignitate Basilicae Minoris afficimus et exornamus,
omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae Templis hoc nomine insignibus rite
competunt. Contrariis quibusvis minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum,
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex
nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis
Augusti, die festo Assumptionis Mariae Virginis in Caelum, anno MCMLXIV,
Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 1, pp. 42-43
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|