 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
GAUDET HATRIENSIS*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
CATHEDRALI ECCLESIAE HATRIENSI CONFERUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Gaudet Hatriensis civitas, quod maximum eius
templum, Sanctae Virgini Mariae in caelum Assumptae sacrum, in pristinum suae
venustatis splendorem feliciter restitutum, celebratissima divini cultus domus
iterum fiet. Id enim, trium alarum amplitudine conspicuum, sub exitum saeculi
XIII fuit exstructum atque conditae dioecesi tamquam praecipua aedes attributum.
Inde honestissime tum sacri tum civilis ordinis viri contenderunt, ut
artificioso opere mire exornaretur regionisque Aprutinae praeclarum evaderet
monumentum. Et revera arcus, fores, frons, turris parietumque picturae eximium
assequendae pulchritudinis studium plane ipsa ostendunt, quod idem maiorum
sinceram pietatem ostendit. Neque silemus Sanctorum Caelitum reliquias, sacrae
copiam supellectilis argenteaque vasa, quibus abundat ecclesia, quae quidem
Canonicorum collegii et paroecialis instituti sedes, religiosum non solum urbis,
sed etiam dioecesis spiritum videtur in se ipsa comprehendere. His ergo causis
impulsus nactusque perfectorum operum opportunitatem, Venerabilis Frater
Stanislaus Hamilcar Battistelli, Episcopus Hatriensis et Teramensis, nomine
quoque sacerdotum, fidelium, publicorumque magistratuum, datis ad Nos litteris
petiit demisse, ut templum, tot laudibus insigne, honorificentissimo Basilicae
Minoris titulo augeremus. Quod votum libenti animo admittentes, Nos, e Sacrae
Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra,
deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in
modum cathedralem ecclesiam Hatriensem, Deo in honorem Beatissimae Virginis
Mariae in caelum Assumptae dicatam, ad titulum atque dignitatem Basilicae
Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis
eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus.
Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter extare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis
Septembris, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 3, pp. 222-223
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|