 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
PRAECLARUS EVANGELICAE*
SANCTUS RAIMUNDUS NONNATUS PATRONUS PRAECIPUUS DIOECESIS
NOVORANIENSIS CONSTITUITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Praeclarus evangelicae caritatis nuntius, optime de
captivorum redemptione meritus, Sanctus Raimundus Nonnatus peculiari studio
venerationis excolitur in Argentinae reipublicae urbe, quae, anno MDCCLXXXXIV
condita, vulgo «San Ramón de la Nueva Orán» fuit appellata. Nomen igitur videtur
iam ipsum religionem cultumque tanti Caelitis suadere, et re vera fideles
christiani, ibidem incolentes, eum laudabili prosequuntur pietate festumque diem
quotannis sollemni ritu celebrant. Est autem commemorandum hanc urbem, cum
Ioannes PP. XXIII, Decessor Noster desideratissimus, anno MCMLXI dioecesim
Novoraniensem constituerit, Antistitis sacrorum sedem esse electam templumque,
exstans ibi sacrumque Raimundo Nonnato, templum cathedrale esse renuntiatum. Qua
ex re facile intellegitur in universa iam dioecesi et nomen et cultum viri
sanctissimi esse pervagatum. Nunc vero Venerabilis Frater Franciscus Ph.
Muguerza, Novoraniensis Episcopus, scripsit ad Nos, hisque omnibus perlatis
petiit, ut Raimundum Nonnatum suae dioecesis Patronum definite ediceremus. Quod
votum, ut qui probe sciamus novae cuique ecclesiasticae dicioni supernam tutelam
esse pernecessariam, benignissime explere statuimus. Quapropter, ex Sacrae
Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra
deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in
modum Sanctum Raimundum Nonnatum, Confessorem, principalem apud Deum
Novoraniensis totius dioecesis caelestem Patronum constituimus atque
declaramus, omnibus ad iectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae
praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque pienos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare
poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his,
a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis
Septembris, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 4, pp. 307-308
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|