SANCTUS PATERNUS, EPISCOPUS ET
CONFESSOR,
PRINCIPALIS PATRONUS CAELESTIS DIOECESIS VENETENSIS ELIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Armoricae regionis lumen merito
praedicatur Sanctus Paternus, vir e prioribus, qui terram illam, unde ortum
duxerunt, sanctimonia illustrarunt. Virtutum igitur laude praeclarus, primus
creatus est, saeculo V, Venetensis Episcopus. Tanti Pastoris praesidium expetit
eius in munere successor Eugenius Iosephus Maria Le Bellec, eo consilio, ut
Christifideles suis curis commissi his temporibus, quibus spirituales
necessitates magnopere urgent, ad alacrem sinceramque fidei professionem
veramque vitam christianam confirmentur. Eiusdem igitur Venerabilis Fratris
precibus libentissime obsecundantes, Nos e Sacrae Rituum Congregationis
consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae
potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum
Paternum, Episcopum et Confessorem, principalem apud Deum Patronum
universae dioecesis Venetensis facimus, constituimus ac declaramus, omnibus
adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis
rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXIV mensis Septembris, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 8, p. 571