 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
RELIGIONE ALMAE*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
CATHEDRALI ECCLESIAE DIOECESIS SANCTI IOANNIS A REGE TRIBUUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Religione almae Deiparae Virginis teneri
perhibentur cives urbis Sancti Ioannis a Rege, quae episcopalis sedis honore a
Ioanne PP. XXIII, Decessore Nostro rec. mem., anno MCMLX est donata. Qui
probatissimus cultus ab ipso eius conditu repetitur, ab inito scilicet saeculo
XVIII, nec per labentia tempora deferbuit. Hac de causa imago Beatae Mariae
Virginis a Columna, quae in templo impense excolitur, quod ad cathedralis
ecclesiae dignitatem praedicto anno est evectum, nomine et auctoritate Pii PP.
XII, item Decessoris Nostri, est aureo diademate redimita. Templum vero ipsum
tantae pietatis dignum sane videtur esse domicilium. Praestat enim molis
amplitudine ac genus illud praefert structurae, quod a coloniis nomen accepit:
videlicet auro et ornamentis abundat, artificiosis commendatur operibus, ita ut
visentibus sit admirationi. Supellex etiam et sacrae vestes variae quidem sunt
pulchritudinis, unius fere pretiositatis. Cupiens autem eiusdem ecclesiae
spiritualem veluti magnificentiam augere, Venerabilis Frater Delphinus Ribeiro
Guedes, Sancti Ioannis a Rege Episcopus, Nos rogavit, ut ei Basilicae Minoris
nomen ac ius tribueremus. Quibus precibus Nos, praecipuam hanc religionis sedem
in nova illa dioecesi positam benigne respicientes, libenti animo statuimus
obsecundare. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac
matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine harum
Litterarum vi perpetuumque in modum cathedralem ecclesiam dioecesis Sancti
Ioannis a Rege, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis a Columna consecratam,
dignitate Basilicae Minoris decoramus, omnibus adiectis iuribus ac
privilegiis liturgicis, quae templis eodem nomine insignibus rite competunt.
Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac
permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque,
ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis
Septembris, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 3, pp. 224-225
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|