 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
PULCHRA APPELLATIONE*
SANCTUS MICHAËL ARCHANGELUS PATRONUS
PRINCIPALIS ATQUE
SANCTUS PIUS PP. X PATRONUS SECUNDARIUS DIOECESIS ANGELIANAE
IN FOEDERATIS SEPTEMTRIONALIS AMERICAE CIVITATIBUS ELIGUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Pulchra appellatione, quae
christianam priscorum incolarum fidem per se ipsa declarat, Texianae Civitatis
locus insignitur, quem Ioannes PP. XXIII, Deeessor Noster imm. rec., anno MCMLXI
principem conditae a se dioecesis elegit. Urbs enim «San Angelo» vulgo dicta, ob
situs opportunitatem vitaeque religiosae
incrementum, digna prorsus visa est, quae episcopali sede ornaretur, et
ita brevi postea primus sacrorum Antistes ecclesiae Angelianae est datus. Sed
liquet omnibus, idque pristina consuetudine potest comprobari, novam quamque
dioecesim supernis indigere auxiliis peculiarique Caelitum ope; quam ob rem a
Venerabili Fratre Thoma Iosepho Drury, ab ipso scilicet Episcopo Angeliano,
sumus rogati, ut Sanctos Patronos universae suae dicioni per publicum decretum
attribueremus. Quorum ex eius optato alter erit Michaël Archangelus, alter vero
Pius PP. X, quippe qui ibi in magna sint veneratione. Nos equidem, valde
probantes et Principis militiae caelestis et eximii nostrae aetatis Pontificis
electionem, relatas preces libenti animo admittere statuimus. Quocirca, ex
Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione
Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi
perpetuumque in modum Sanctum Michaëlem Archangelum caelestem apud Deum
principalem Patronum atque Sanctum Pium PP. X, Pontificem et Confessorem,
secundarium Patronum Angelianae totius dioecesis in Foederatis Septemtrionalis
Americae Civitatibus constituimus ac declaramus, omnibus adiectis iuribus ac
privilegiis liturgicis, quae locorum Patronis, sive principalibus sive
secundariis, rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque interos effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis
Septembris, in Dedicatione Sancti Michaëlis Archangeli, anno MCMLXIV,
Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 3, pp. 224-225
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|