The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

ACERRARUM DIOECESIS*

SANCTUS ALFONSUS MARIA DE LIGORIO
PRAECIPUUS PATRONUS
ELIGITUR DIOECESIS ACERRARUM.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Acerrarum dioecesis in finibus, ut nunc sunt, recte dici potest Sanctus Alfonsus Maria de Ligorio incoluisse, quo tempore Ecclesiam Sanctae Agathae Gothorum prudentissimo studio moderabatur. Constat enim plures eum per annos domicilium propter valetudinem collocasse in oppido «Arienzo», quod tunc in dicione Sanctae Agathae erat ac postea Acerranae sedi fuit adiunctum: hodie quoque episcopales aedes conspiciuntur, tanti Viri habitatione nobilissimae. Quam ob rem in universa eadem regione Alfonsi nomen summa semper eminuit claritudine, decretisque ab Ecclesia Sanctorum Caelitum honoribus, nomini singularis religio successit. Nunc vero, pari impulsus erga Alfonsum amore optatisque obsecutus cathedralis Canonicorum collegii ceterorumque sacerdotum fideliumque omnium, Venerabilis Frater Nicolaus Capasso, praedictae dioecesis Antistes, hoc Nos vehementer rogavit, ut praecipuum sui gregis Patronum Alfonsum publice constitueremus. Quibus precibus libentissime admissis, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae auctoritatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Sanctum Alfonsum Mariam de Ligorio, Episcopum Confessorem et Ecclesiae Doctorem, praecipuum apud Deum totius Acerrarum dioecesis caelestem Patronum constituimus atque declaramus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus dioeceseon Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Septembris, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 4, pp. 308-309

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 

top