 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
MONASTICA DISCIPLINA*
NOVA SACRI ORDINIS CISTERCIENSIS
CONGREGATIO, TITULO «S. FAMILIAE»,
IN VIETNAMIA ERIGITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Monastica disciplina, quae divina aspirante
gratia iam inde a priscis christianae religionis temporibus in Ecclesia floruit,
nostra etiam aetate ipsisque in terris, quae supernum Evangelii nuntium recens
acceperunt, servatur et colitur, uberesque sanctimoniae edens fructus,
praeclarum in huius saeculi erroribus animorum virtuti tribuit testimonium. Quod
idem in Vietnamia, Asiae maioris regione, feliciter contigit, ubi anno MCMXVIII,
vel antequam ecclesiastici regiminis ordo plene publiceque instauraretur,
impiger sacerdos, germanum veluti morem gentis atque Ecclesiae bonum ac
necessitatem interpretatus, loco v. d. Phuoc-son monasterium condidit
discipulosque, qui religiosam vitam secundum S. Benedicti regulam insignisque
Ordinis Cisterciensis usus profiterentur, congregavit. Quae domus, accedente
Apostolicae Sedis probatione, laetissima continuo incrementa cepit, atque cum
sacro eodem Ordine, ex Capituli Generalis consulto, coniuncta est. Postmodum,
aucto religiosorum sodalium numero, aliae etiam sedes fuerunt constitutae, adeo
ut quattuor in praesenti domicilia Cisterciensis Familiae ea in regione
inveniantur. Qua de causa Capitulo Abbatique Generali visum est id ab Apostolica
Sede esse petendum, ut praedicta monasteria in peculiarem redigerentur
Congregationem, quae propria ordinatione frueretur. Cum ergo dilectus filius
Sighardus Kleiner, Sacri Ordinis Cisterciensis Abbas Generalis, hac de re preces
ad Nos admoverit, quod Nobis est studium religiosa instituta omnimodis iuvandi,
eaque praesertim, quae sacrae commentationi ac precationi divinaeque laudi dent
operam, provehendi, benigno prorsus animo huiusmodi voto adnuere statuimus, dum
fore confidimus multum, constituta Congregatione, religiosam in Vietnamia
disciplinam esse profecturam. Collatis igitur consiliis cum Dilecto Filio Nostro
Hildebrando S. R. E. Presb. Card. Antoniutti, Sacrae Congregationis negotiis
sodalium religiosorum accurandis Praefecto, omnibusque attente perpensis, harum
Litterarum vi, auctoritate Nostra Apostolica, Abbatias Beatae Mariae Virginis de
Phuoc-son in dioecesi Saigonensi, et Beatae Mariae Virginis de Phuoc-Iy in
dioecesi pariter Saigonensi, et Beatae Mariae Virginis de Chau-son meridionali
in dioecesi Dalatensi, necnon Prioratum Conventualem Beatae Mariae Virginis de
Chau-son septemtrionali in dioecesi de Phat Diem, una cum aliis monasteriis ab
iisdem in posterum condendis, eorumque monachos et fratres, cum omnibus bonis,
iuribus et privilegiis, quibus fruuntur, in peculiarem suique iuris Sacri
Ordinis Cisterciensis Congregationem titulo «Sanctae Familiae»
appellandam eiusdemque patrocinio obtegendam, in Vietnamia erigimus et
constituimus, cum eodem gradu et forma, quae ceteris eiusdem Ordinis
Congregationibus propria sunt. Praeterea iisdem hisce Litteris et auctoritate
Nostra decernimus ac definimus, ut Congregatio sic per Nos erecta ad normam
Statutorum Cisterciensium atque peculiarium Constitutionum, quae, ad adiuncta
loci et personarum accommodatae, quam primum erunt conficiendae Sacraeque
Congregationi de Religiosis approbandum proponendae, stabiliter regatur.
Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac
permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; eidemque
sic per Nos erectae Cisterciensi Congregationi nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qnalibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis
Octobris, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 2, pp. 130-131
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|