 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
REBUS IN SECUNDIS*
BEATA MARIA VIRGO DE MERCEDE, VULGO «DE
VOLCÁN» APPELLATA, PRINCIPALIS PATRONA DIOECESIS LATACUNGENSIS DECLARATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Rebus in secundis et adversis populus
Aequatorianus Almam Deiparam magno pietatis affectu est prosecutus et etiamnum
prosequitur. Sed singulari prorsus religionis ardore fertur in eandem Dei
Genetricem, titulo Beatae Mariae Virginis de Mercede ornatam, idque a rerum
suarum initiis. Cuius cultus sedes egregia esse perhibetur templum urbis
Latacungae, in quo imago sculpta Matris caelestis, nomine illo insignis,
impensis obsequiis a Christifidelibus colitur. Ad eam suppliciter confugere
soliti sunt cives Latacungenses; nec defuit iis pientissima Virgo. Hoc peculiari
modo quondam accidit, cum terra horribili motu quateretur — id enim non raro ea
in plaga contingit — atque adeo solum dehisceret ac domus corruerent. Immo ea
tempestate e vicino monte «Cotopaxi», qui rauco sonitu fremebat, ardentia saxa
eruperunt, igneus torrens per iuga est devolutus, flumina cursum mutarunt. Tunc
populus ad imaginem illam effusus potentissimum Beatae Mariae praesidium
impetruvit. Cum pluries in huiusmodi rerum adiunctis ab ea essent benigne
servati, Latacungenses vulgare nomen «del Volcán» ei adiecerunt. Est etiam
memorandum publicas potestates eiusdem urbis anno MDCCXLII praesentissimam hanc
adiutricem, inter illacrimantis populi vota, Patronam civitatis suae declarasse.
Quae omnia reputans cum animo volensque enixa pietate mariali fideles, suis
curis commissos, ad Iesum perducere, Venerabilis Frater Benignus Chiriboga,
Latacungensis Episcopus, Nos rogavit, ut Deiparam Virginem, quae praedictis
nominibus appellari consuevit, auctoritate Nostra suae dioecesis, recens
constitutae, renuntiaremus Patronam. Quibus precibus libenti animo
obsecundantes, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac
matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem de Mercede, vulgo
«del Volcán » nuncupatam, principalem apud Deum caelestem Patronam totius
dioecesis Latacungensis constituimus ac declaramus, omnibus cum honoribus et
privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt.
Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac
permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque,
ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis
Oetobris, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 5, pp. 370-371
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|