 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
SEX AMPLIUS*
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
ECCLESIA PAROECIALIS IN URBE «ARNHEM», ARCHIDIOECESIS ULTRAIECTENSIS, DECORATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Sex amplius saecula ecclesia paroecialis Sanctae
Valburgis, quae in urbe «Arnhem» posita finibus archidioecesis Ultraiectensis
continetur, Christifidelium animos ad se convertit, peregrinatorum turmas ad se
allicit atque efficit, ut spirituales fructus ibi percipiantur nec pauci nec
leves. Non est quin comprobet architecturam, imagines ceteraque ornamenta,
imprimis autem serinium, in quo reliquiae Sanctae Caelitis conditae sunt,
admirationem habet pietatemque fovet. Meritis ergo laudibus celebratur haec
religionis inclita sedes, ita ut digna sane sit, quam etiam Nos, qui Summi
Pontificatus gerendi et universae Ecclesiae regendae munus obimus, singulari
studio respiciamus. Libenter hanc ob rem preces audivimus, quibus Dilectus
Filius Noster Bernardus Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyter Cardinalis Alfrink,
Ultraiectensis Archiepiscopus, Nos rogavit, ut templum illud Basilicae Minoris
nomine ac iure decoraremus. Itaque, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto,
certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam Deo in honorem
Sanctae Valburgis in urbe «Arnhem», intra fines Ultraiectensis archidioecesis,
consecratam, ad dignitatem et honorem Basilicae Minoris evehimus,
omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine insignibus
rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus,
decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis
Oetobris, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 5, pp. 371-372
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|