The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

PACIS NUNTIUS*

SANCTUS BENEDICTUS ABBAS PRINCIPALIS
TOTIUS EUROPAE PATRONUS ELIGITUR.

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

 

Pacis nuntius, unitatis effector, civilis cultus magister, maxime vero religionis christianae praeco et monasticae vitae in occidente auctor meritissimo Sanctus Benedictus Abbas praedicatur. Is, cum aliae Europae regiones, quo tempore Romanorum imperium vetustate corruptum dilabebatur, in tenebras videbantur incidere, aliae adhuc politioris humanitatis et spiritualium bonorum erant expertes, arduo molimine virtutis constantissimae suae effecit, ut nova veluti aurora eidem terrae continenti affulgeret. Cruce enim, libro, aratro, praecipue ipse per se et per filios suos gentibus, quae a Mari Mediterraneo usque ad Scandinaviam, ab Hibernia usque ad Polonorum loca patentia incolunt, christianum attulit cultum civilem (Cf AAS 39 (1947), p. 453). Cruce, id est lege Iesu Christi, privatae et publicae vitae instituta firmavit et auxit. Iuvat quoque memorare «opere Dei», seu certa assiduaque precandi ratione, eum docuisse cultum divinum in humana consortione summi esse momenti.

Sic igitur spiritualem illam unitatem Europae coagmentavit, qua quidem nationes, sermone, genere, ingenio diversae, unum populum Dei se esse sentiebant. Quae unitas, fideliter annitentibus monachis, disciplinae tanti parentis alumnis, peculiaris nota facta est mediae, quam vocant, aetatis. Illam, quae, ut ait Sanctus Augustinus, «ommis pulchritudinis forma» est (Cf Ep. 18, 2; PL 33, 85), lugenda rerum vicissitudine discissam, quotquot sunt bona praediti voluntate, restituere temporibus nostris conantur. Libro, seu ingenii cultu, idem venerabilis patriarcha, a quo tot monasteria nomen vigoremque traxerunt, vetera litterarum monumenta, cum liberales disciplinae artesque obruebantur caligine, diligenti cura servavit et ad posteros transmisit, atque doctrinas studiose excoluit. Aratro demum, seu re rustica, aliisque subsidiis loca vasta et horrida in agros frugum feraces et hortos amemos mutavit; et precationibus fabrilia iungens, secundum verba illa «ora et labora», humano operi excellentiam addidit. Haud immerito ergo Pius PP. XII Sanctum Benedictum «Europae patrem» appellavit (Cf AAS loc. mem. ), cuius quidem terme continentis populis ille amorem et studium recti ordinis inspiravit, in quo socialis vita eorum inniteretur.

Hic Decessor Noster deinde exoptavit, ut tam incliti viri deprecatione Deus inceptis faveret eorum, qui gentes easdem verae fraternitatis vinculis copulare nituntur. Idem ut feliciter eveniret, etiam Ioannes PP. XXIII amanti, qua enitebat, sollicitudine, ex animo concupivit. Atque Nos ipsi consilia huiusmodi, eo pertinentia, ut unitas inter Europae nationes foveatur, valde probamus. Qua de causa libenter concessimus precibus, quibus plurimi ex variis Europae partibus Patres Purpurati, Archiepiscopi, Episcopi, Supremi Moderatores Ordinum et Congregationum religiosarum abique insignes ex laicorum ordine viri Nos rogaverunt, ut Sanctum Benedictum Europae renuntiaremus Patronum. Cuius caelestis tutelae palam declarandae praeclara opportunitas Nobis praebetur, cum Montis Casini templum, anno MCMXLIV, bello per orbem terrarum saeviente, eversum, sed invida pietate deinde refectum, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis et Sancti Benedicti hodie rursus consecramus. Quod quidem libenter peragimus, nonnullos Decessores Nostros in hoc imitati, qui eam religionis et vitae monasticae aedem, ob eiusdem Sancti Benedicti sepulchrum celeberrimam, per saeculorum decursum ipsi dedicarunt.

Hic igitur praestantissimus Caeles vota Nostra secundet, et ut olim lumine christiano tenebras dispulit pacisque bona impertiit, ita nunc Europae rebus praesit easque propitiatione sua maioribus in dies provehat incrementis. Itaque, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Benedictum Abbatem totius Europae principalem apud Deum caelestem Patronum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortire et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Octobris, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.

PAULUS PP. VI

 

* AAS 56 (1964), pp. 965-967

 

top