Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

 CARITATIS PRAECONIUM*

VENERABILIS DEI FAMULUS ALOISIUS GUANELLA, SACERDOS, CONGREGATIONUM SERVORUM A CARITATE ET FILIARUM A S. MARIA PROVIDENTIAE FUNDATOR, BEATUS RENUNTIATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Caritatis praeconium quasi suavissimum melos nullo non tempore in Ecclesia resonat, quae in terrena hac peregrinatione munus persequitur divini sui Auctoris, qui «misertus super turbam, pertransiit benefaciendo» (cfr. Marc. 8, 2; Act. 10, 38). Magnificentius autem caritas commendari videtur recentiore aetate, qua ob subortas quaestiones gravissimas, quae in re sociali vertuntur, immensum adaucta sunt officia et multiplicata opera eo pertinentia, ut indigentibus et affiictis in Christi nomine afferretur levamen. Inter sanctae vero Ecclesiae catholicae alumnos, qui ex hac parte temporibus, quae diximus,meritam laudem sibi pepererunt, eminet Aloisius Guanella, sacerdos, Congregationum Servorum a Caritate et Filiarum a Sancta Maria Providentiae conditor ac legifer pater, quem hodie Beatorum numero sollemni ritu accensemus.

Quod laetantes peragimus, cum sic novum veluti sidus in Ecclesia refulgeat, atque gaudemus, quod tanti honores praestantissimo ei viro decernuntur, dum ex toto terrarum orbe Venerabiles Fratres in Episcopatu Romae adsunt ad celebrandum Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum, quod humanam familiam caritatis nuntio ac pastorali sollicitudine attingere nititur. Is ergo, quem hodie singularem in modum colimus, natus est die undevicesima mensis Decembris anno millesimo octingentesimo quadragesimo secundo in remoto vico Fraciscio, qui pars est pagi montani Campodolcino, ubi silluosis flexibus via fert ad iugum montis Spelucae, Italiam cum Helvetia pervio itinere coniungens. Nonus filius Laurentii Guanella et Mariae Bianchi, qui tenui agrorum cultura vitae rationibus consulebant quorumque vere christianum connubium tredecim natorum corona ornabatur, infantulus postero die sacro baptismate est ablutus. In paterna igitur domo quasi in virtutum palaestra et in loci illius amoenitate, divinae pulchritudinis velut imagine, adolevit. Cum esset puer septem annorum, Confirmationis Sacramento ad vitae certamen ineundum est compositus ac post annum dape Eucharistica primum refectus: tunc animus eius ita est incensus, ut, caelesti gratia praeventus, Iesu et Mariae se totum devoverit.

Qui oves parentum in pratis et saltibus alpinis pascebat, a Deo vocari se sensit ad oves Christi amanti cura sacerdotum sublevandas atque fovendas. Itaque, caris parentibus et viculo suo venusto relictis, Comi, in Collegio Gallio, ductu Clericorum Regularium a Somascha, anno millesimo octingentesimo quinquagesimo quarto studia ita coepit exercere, ut non solum in doctrina sed etiam in virtute magnos progressus efficeret. Humanitatis igitur disciplinis absolutis, in Seminario Sancti Abundii prius, in dioecesana sede theologiae discendae postea, exemplo sodalibus praelucens, ad sacerdotium se comparavit. E providentis Dei consilio Sanctum Ioannem Bosco et «parvam domum» Sancti Iosephi Cottolengo, qui apostolica sollertia e caritate erant maxime insignes, tum cognovit; quorum instituta, ut ipse testatus est, admirabatur animoque studebat comprehendere. In rerum perturbatione, qua dioecesis Comensis ac tota Italia ad septemtriones vergens iis temporibus conflictabantur, Aloisius intrepide, alacriter, constanter ad altare Dei processit; die demum vicesima sexta mensis Maii anno millesimo octingentesimo sexagesimo sexto metam, quam ardenter concupiverat, attigit: sacerdotis munus ac dignitatem ea mente suscepit, ut Christo et Ecclesiae, non sibi serviret.

In pago Prosto, quo a sacra auctoritate fuerat missus, ut archipresbytero aetate gravi esset a sacris adiutor, statim spirituales divitias, quibus affiuebat, profundere coepit: scilicet iuventuti amice consuluit, aegrotos invisit, aerumnosos sublevavit, puerulos qua magister rudimenta docuit litterarum, quarum ignorantia populus tum laborabat. Post annum vero transactum, cum pagi Savogno pastor spiritualis esset renuntiatus, sacerdotale munus, se devovendi studio ac pietatis ardore confirmatum, ita gessit, ut civium animos sibi conciliaret et religioso ac temporali respectu iis se praeberet benefactorem eximium. Ut nefastas doctrinas, quae tum disseminabantur, a populo propulsaret, scripta edidit, propter quae religionis osoribus fuit invidiae; qua numquam se postmodum liberavit, ita ut parochus, non assentiente civili potestate, nominari nequiret. Natus autem ad fratres infirmos, debiles, derelictos iuvandos, Aloisius Episcopi permissu Augustam Taurinorum se recepit, ut Sancto Ioanne Bosco magistro caritatis uteretur; impulit etiam voluntas efficiendi, ut Comi institutum conderetur, quod secundum clarissimi illius viri disciplinam fieret egentium domicilium.

Votis religiosis nuncupatis, cum eodem Sancto Ioanne Bosco triennium utiliter est conversatus, nihil omittens, quominus domus illa Comensis constitueretur; quae res, Deo disponente, tunc non successit. Tribus autem annis elapsis, Famulus Dei, Episcopo suo oboediens, a praeceptore illo aegerrime se divellit atque in dioecesim suam revertit. Ibi pluribus in locis plebem Dei spiritualibus provexit incrementis et officia, quibus doctrina catholica scriptis propagaretur, iuventus ad rectum et honestum institueretur, Sacramentorum usus increbresceret, geminavit. Tandem sub finem anni millesimi octingentesimi octogesimi primi in paroecia pagi Pianello Lario nuncupati, instituti, quod diu expetierat, initium fecit. Piam enim sodalitatem, a Carolo Coppini, loci pastore, inchoatam, cuius sociae, Filiae Mariae Immaculatae sub patrocinio Sanctae Ursulae et Sanctae Angelae Mericiae appellata e, puellis orphanis aliisque dolore vexatis operam dabant, regendam suscepit. Quae sodalitas, eo annitente atque sororibus Marcellina et Clara Bosatta adiuvantibus, in religiosam Congregationem Filiarum a Sancta Maria Providentiae excrevit. Eidem hospitium illo in pago credidit, ubi christiana caritas foret omnibus mater. Pluribus deinde difficultatibus evictis, alterum hospitium idque amplius Comi aperuit pupillis, senibus, surdis, mutis, caecis, stolidis, iis videlicet, quos humana societas solet reicere.

Quot angustias, quot aerumnas Famulus Dei in ea «Domo Divinae Providentiae» excitanda sit perpessus, vix dici potest. Constitutiones quoque sapienter conscripsit, quas sorores ad adipiscendam sanctitatem et ad caritatis opera exsequenda servarent. Ut institutum suum, in dies vigescens, et infirmis sexus virilis aptius prospiceret, Aloisius Congregationem Ser- vorum a Caritate condidit et statutis firmavit, effiorescentis vitae religiosae auctor exsistens quo tempore leges civiles Ordinibus adversabantur; atque ipse inter hos filios suos in ecclesia, quam honori Sacratissimi Cordis Iesu Comi exstruxerat, serius votorum sponsione Deo se obligavit. «Opus Aloisii Guanella» finibus dioecesis Comensis non amplius potuit contineri atque adeo piura in loca est propagatum. Christiano enim ausu, non humanis praesidiis, sed uni Divinae Providentiae fidens, hic sacerdos pauper, caelesti munere dives, eos, ubicumque poterat, conquisivit, qui maximis miseriis affiigerentur, et domos sat multas constituit, quae caritatis quam amplissima receptacula forent.

Qui Christi in terris Vicario obsequentissime adhaerebat, Famulus Dei, Romae tironibus agricolis et mulieribus dementia affectis huiusmodi praebuit domicilia; sed, hortante Sancto Pio PP. X, Decessore Nostro, a quo valde diligebatur, arduum etiam opus est molitus, quod incolis frequentissimae regionis Triumphalis, uti appellant, prodesset: scilicet templum Sancti Ioseph, quem potissimum excolebat, ibi excitavit in eoque piam sodalitatem a Transitu Sancti Ioseph pro animam agentibus instituit, qua totum orbem terrarum ad hos iuvandos vocavit et in quam ipse ille Summus Pontifex primo loco voluit ascribi. Ut fidem catholicam inter eos tueretur, qui ex Italia quaestus causa in Helvetiae finitimam regionem commigrabant, nonnullas ecclesias ibi aedificavit, sacerdotes suae Congregationis eligens, qui curam huiusmodi «stationum catholicarum» agerent. Indefatigatum hunc apostolum caritatis Servus Dei Andreas Cardinalis Ferrari, prius Guastallensis et Comensis Episcopus, deinde Archiepiscopus Mediolanensis, Sancti Caroli Borromaei sectator et aemulus, praecipua benevolentia est prosecutus; cum eo domesticus usus fuit, ut de quibusdam mentionem faciamus, Ioanni Baptistae Scalabrini, Piacentino Episcopo, Iosepho Toniolo, Mario Chiri, Vico Necchi, Augustino Gemelli, cum esset Ecclesiae doctrinae socialis promotor industrius. Tot autem opera salutaria, tot praeclare facta e pietate, qua Famulus Dei inflammabatur, originem duxisse recte licet asseverari. «Preces fundere et pati»: haec verba continenter proferebat, haec in vitae usum ipse convertebat docebatque convertere filios suos ac filias in Christo.

A peccato plane abhorrens, quod etiam a domibus suis longe abesse iubebat, singulari studio in Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum ferebatur; qui cultus ut in suis vigeret institutis, ei curae non modicae fuit. Vir sui immemor, simplex, candidus, Domino et fratribus «in laetitia servire» (cfr. Ps. 99, 2) consueverat, sed simul voluntariis asperisque cruciatibus paenitentiae causa se exercebat. Quodsi has virtutes praedicamus, maxime tamen admiramur eius caritatem, cuius aestum nulla poterat exstinguere calamitas, nullum fastidium comprimere, nulla extenuare iniuria. Hic ignis divinus, quo pectus eius flagrabat, mire exsplenduit, cum, senio et adversa valetudine laborans, in Marsicam regionem, terrae motu quassatam, accurrit, ut ingenti calamitate pressis opitularetur. In Foederatas quoque Civitates Americae Septemtrionalis se contulit, ut Italis, qui eo demigrarant, solacia et adiumenta praeberet eaque de causa instituti sui sedes ibi collocaret. Cum igitur ei datum esset colligere messem uberrimam, siquidem, ut ait Sanctus Laurentius Iustiniani, «ubi est caritas ibi et bonorum operum fecunditas» (De triumphali Christi agone, 14), egregius hic Servus caritatis, paralysi correptus, die vicesima quarta mensis Octobris anno millesimo nongentesimo quinto decimo Comi piissime obiit, praemium accepturus, quod iis promissum est, qui Christo in fratribus inopi et doloribus discruciato servierunt. Funere in cathedrali ecclesia Comensi ab Andrea Cardinali Ferrari, quem supra diximus, magna astante fidelium multitudine, honestissime celebrato, idem lectissimus Praesul tanto parente orbatos filios et filias est solatus dicens eos habere protectorem in caelo et «sanctum» conditorem. Percrebrescente autem hac sanctimoniae fama, quam Deus etiam miraculis visus est comprobare.

Causa de Beatorum Caelitum honoribus Famulo Dei decernendis est acta; atque post ordinarios, quos appellant, processus, Commissio introductionis Causae a Pio PP. XII, Decessore Nostro, die quinta decima mensis Martii anno millesimo nongentesimo undequadragesimo obsignata. Apostolicis deinde inquisitionibus absolutis, de virtutibus theologalibus et cardinalibus Famuli Dei Aloisii Guanella est disceptatum; quas, omnibus perspectis et expensis, ab eodem heroum in modum cultas esse Ioannes PP. XXIII, item Decessor Noster, lato Decreto die sexta mensis Aprilis anno millesimo nongentesimo sexagesimo secundo, edixit. Exercita deinde quaestione de miraculis, quae Famuli Dei nomine invocato a Deo ferebantur patrata, omnique re in suetis comitiis diligenter exquisita, Nos die quinta decima mensis Iulii hoc anno millesimo nongentesimo sexagesimo quarto de duobus pronuntiavimus constare. Unum igitur superfuit excutiendum, num Famulus Dei inter Beatos Caelites tuto foret recensendus. Quod quidem factum est. Purpurati enim Patres sacris Ritibus tuendis praepositi, Praelati Officiales Patresque Consultores id fieri posse cunctis sententiis affirmarunt. Quorum exceptis suffragiis Deoque enixis adhibitis precibus, Nos die prima mensis Septembris anno millesimo nongentesimo sexagesimo quarto ad Venerabilis Famuli Dei Aloisii Guanella sollemnem Beatificationem tuto procedi posse ediximus.

Quae cum ita sint, Nos, vota Congregationum Servorum a Caritate et Filiarum a Sancta Maria Providentiae atque catholici populi explentes, harum Litterarum vi et auctoritate Nostra Apostolica, facultatem facimus, ut Venerabilis Famulus Dei Aloisius Guanella, sacerdos, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque corpus et lipsana seu reliquiae, non tamen in sollemnibus supplicationibus deferendae, publicae Christifidelium venerationi proponantur, atque etiam ut eiusdem Beati imagines radiis decorentur. Praeterea eadem auctoritate Nostra concedimus, ut de eo quotannis recitetur Officium de Communi Confessorum non Pontificum cum lectionibus propriis per Nos approbatis et Missa de eodem Communi cum orationibus propriis item probatis celebretur iuxta Missalis et Breviarii Romani rubricas. Huiusmodi vero Officii recitationem Missaeque celebrationem fieri dumtaxat largimur in dioecesi Comensi, cuius intra fines Beatus ipse Ortus est diemque obiit supremum; itemque in templis et sacellis ubique terrarum sitis, quibus utraque Congregatio a Beato eodem instituta utitur, ab omnibus Christifidelibus, qui horas canonicas recitare teneantur, et, quod ad Missas attinet, ab omnibus sacerdotibus, ad templa seu sacella, in quibus eiusdem Beati festum agatur, convenientibus.

Largimur denique, ut sollemnia Beatificationis Venerabilis Aloisii Guanella, servatis servandis, praedictis in templis seu sacellis celebrentur, diebus legitima auctoritate statuendis, intra annum, postquam sollemnia eadem in Sacrosancta Patriarchali Basilica Vaticana fuerint peracta. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis nec non Decretis de non cultu editis ceterisque quibusvis contrariis. Volumus autem, ut harum Litterarum exemplis, etiam impressis, dummodo manu Secretarii Sacrae Rituum Congregationis subscripta sint atque eiusdem Congregationis sigillo munita, etiam in iudicialibus disceptationibus, eadem prorsus fides adhibeatur, quae Nostrae voluntatis significationi, hisce ostensis Litteris, haberetur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Octobris, dominica XXIII post Pentecosten, in festo D. N. Iesu Christi Regis, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 16, pp. 967-972

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana