 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
CONDITAM PAUCIS*
SANCTUS IOANNES BAPTISTA, UNA CUM BEATA
MARIA VIRGINE A COLUMNA, AEQUE-PRINCIPALIS PATRONUS DIOECESIS SANCTI IOANNIS A
REGE
IN BRASILIA DECLARATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Conditam paucis ante mensibus Sancti Ioannis a
Rege dioecesim caelesti tutari praesidio atque in primis Beatissimae credere
Virgini Mariae «firmissimo velut columini» pro apostolica, qua excellebat,
alacritate Ioannes PP. XXIII, Decessor Noster imm. rec., anno MCMLXI voluit.
Nihilque aliud nisi praeclara pietas populi christiani, eam incolentis Brasiliae
regionem, tunc effecit, ut huiusmodi pontificalis auctoritatis decretum
ederetur; nam Augustae Dominae a Columna, seu vulgo a «Pilar» appellata e
sacrum in urbe novae dicionis principe exstabat templum, quod quidem cathedrale
iam erat renuntiatum, exploratumque cuivis erat multum obsequii ac venerationis
mariali imagini, ibidem asservatae, translaticio quasi more a cunctis fidelibus
adhiberi. Nunc autem, populare et ardens alterius pietatis studium in suo grege
intuitus, Venerabilis Frater Delphinus Ribeiro Guedes, sacrorum Antistes, id etiam
effiagitandum censet, ut una cum Sanctissima Virgine aeque-principalem Patronum
Ioannem Baptistam universae eidem dioecesi constituamus. Quas vero ipse attulit rationes, eae sane firmae
ac probabiles sunt, cum primi totius regionis
exploratores, avitae quidem religionis retinentissimi, pietatem in Deiparam
cultumque Praecursoris Domini, uno quodam vinculo sociata, foverint atque
auxerint, ipsaque urbs, quae hodie episcopali cathedra exornatur, a glorioso
illo Caelite nomen sumpserit eodemque auspice in lucem christianae fidei sit
edita. Quae porro omnia, utpote cum ad sacrarum itemque civilium rerum memoriam
pertineant, ita clero utrique ac magistratui ordinis cuiusque ac fidelibus
omnibus suadent ad hoc expetendum patrocinium. Nos autem, qui novarum Sanctae
Ecclesiae provinciarum incremento studemus quam maxime, tale dilectis filiis
S. Ioannis a Rege beneficium per publicas Litteras tribuere laetanti animo
decernimus. Quapropter, omnibus attente perpensis, ex Sacrae Rituum
Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra, deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum,
una cum Beatissima Virgine Maria a Columna, seu a «Pilar» vulgo nuncupata,
caelestem apud Deum aeque-principalem Patronum universae dioecesis S. Ioannis a
Rege in Brasilia Sanctum Ioannem Baptistam constituimus atque declaramus,
omnibus et singulis adiectis honoribus et privilegiis liturgicis, quae
praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos pertinent seu
pertinere poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
contigerit attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis
Octobris, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 6, pp. 454-455
© Copyright 1964- Libreria
Editrice Vaticana
|