The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

DEI TEMPLA*

TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS ECCLESIA
PAROECIALIS SANCTI SEBASTIANI MARTYRIS IN URBE «DIRIAMBA»,
IN MANAGUENSI ARCHIDIOECESI, DECORATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Dei templa, quae tum antiquitate vel pulchritudine vel etiam fidelium celebritate, tum insignibus Marialibus vel Sanctorum simulacris conspicua censenda videntur, amplissimis honoribus ac privilegiis de more institutoque Romanorum Pontificum, Decessorum Nostrorum, propensa voluntate cohonestamus. Quae inter sacra illa Aedes merito adnumeranda est, quae, paroeciali dignitate aucta, in urbe vulgo «Diriamba», intra Managuensis archidioecesis fines posita, tria abhinc saecula Deo in honorem Sancti Sebastiani est dedicata. Quem quidem non solum eiusdem urbis et archidioeceseos Christifideles, sed etiam continentis regionis, tanta prosequuntur pietate tantoque studio, ut ecclesiam ipsam, sollemni iam auctam consecratione, ampliorem artisque operibus pulchriorem efficiendam curaverint. Etenim marmorea altaria, nova et permagna sacra aera, tabulas affabre depictas nec non arte confectum suggestum hisce praesertim nostris temporibus liberaliter donarunt. Sed multo magis memoria digna est ecclesia ipsa ob multa, quibus commendatur, pietatis incepta, comitante sacerdotum navitate, haud sin e conspicuo animarum profectu. Praeter enim eundem Caelitem, etiam Beata Virgo Maria, Sancta Iesu Christi Crux, cuius insignes reliquiae ibidem coluntur, Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum maxima afficiuntur religione. Quae cum ita sint, Venerabilis Frater Vincentius Alexander González y Robleto, Archiepiscopus Managuensis, ad fovendam fidelium pietatem atque ad catholici cultus splendorem augendum, a Nobis enixe postulavit, ut curialem ecclesiam, quam diximus, ad dignitatem Basilicae Minoris benigne evehere dignaremur. Nos autem, eiusdem Praesulis votis obsecundantes, huismodi preces perlibenter statuimus explere. Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, omnibus rei momentis attente perpensis, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, ecclesiam paroecialem, Deo in honorem Sancti Sebastiani Martyris dicatam atque in urbe «Diriamba», intra Managuensis in Nicaragua archidioecesis fines exstantem, titulo ac dignitate Basilicae Minoris afficimus ac exornamus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis, quae templis hoc nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Octobris, anno MCMLXIV Pontificatus Nostri secundo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 6, pp. 453-454

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 

top