 |
PAULUS PP. VI
LITTERAE
APOSTOLICAE
VETERE RELIGIONIS*
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
ECCLESIA CATHEDRALIS TARENTINA HONESTATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Vetere religionis studio urbs
Tarentum, rerum gestarum memoria illustris, commendatur, siquidem iam Romani
Pontifices Sanctus Gelasius PP. I et Sanctus Gregorius Magnus, Decessores
Nostri, epistulas de rebus ecclesiasticis ad eam civitatem dederunt.
Pietatis vero praecipua sedes praedicatur templum princeps, quod, uti
opinantur, a saeculo IV repetitur. Quod priscum aedificium, aetate ruinosum,
saeculo XI deletum est, ut nova ecclesia structurae genere, quo «romanica» et «normanna», uti appellant,
architectandi ratio egregie coniungitur, eodem loco
exstrueretur. Molis etiam amplitudo domus Dei auget maiestatem, nec desunt
ornamenta, quae animos visentium movent. Maxime celebratur aedicula, in qua
reliquiae Sancti Cataldi, cui templum est sacrum, pie asservantur; non est quin
opus varium et pretiosum, quo hoc sacrarium renidet, admiretur. Summo enim
honore colitur a Tarentinis hic Sanctus Caeles, euius statua, auro et argento
ornata, omnium animos ad se allicit. Eiusdem etiam Patroni honori sollemnia
aguntur, quae civitas alacriter participat. Volens autem religionem, iam
vigentem, etiam maioribus augere incrementis, Venerabilis Frater Gulielmus
Motolese, Tarentinus Archiepiscopus, Nos rogavit, ut cathedrale templum, tot
laudibus insigne, Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus
libenter exceptis, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia
ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum cathedralem ecclesiam Deo in honorem Sancti
Cataldi, Episcopi et Confessoris, Tarenti consecratam, ad honorem ac
dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis,
quae templis eodem nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis non
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant vel spectare
poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super
his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari
contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis
Octobris, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 1, pp. 43-44
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|