The Holy See
back up
Search
riga

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

EX QUO SERVUS*

TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS SANCTUARIO BEATAE MARIAE VIRGINI IMMACULATAE, V. «NOSSA SENHORA DO SAMEIRO», DICATO,
INTRA BRACHARENSIS ARCHIDIOECESIS FINES, TRIBUUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Ex quo Servus Dei Pius PP. IX, Decessor Noster, die VIII mensis Decembris anno MDCCCLIV, in Petriana Basilica Beatissimam Virginem Mariam originalis labis expertem sollemni ritu definivit, fulgens ipsius Deiparae Immaculatae lux longe lateque diffusa est, varia pietatis opera excitans atque incepta. Quae inter Sanctuarium quoque «Nossa Senhora do Sameiro» vulgo nuncupatum et intra Bracharensis archidioecesis fines exstans, est adnumerandum. Exstructum enim in summo monte «Sameiro» decem post annos ab illa dogmatica definitione, nobile totius Lusitanae nationis monumentum in honorem Virginis Immaculatae habitum est et etiam nunc habetur. Sanctuarium ipsum non solum amplitudine et arte, qua renidet, sed etiam et pretiosa sacra supellectile atque pietatis caritatisque operibus, praesertim Instituto infirmis senibusque sublevandis sacerdotibus, admiratione ita fideles allicit, ut permulti, peregrinantium more, Immaculatam Virginem Mariam Divinumque Cor Iesu fidenti animo deprecaturi, ex omni Lusitania illuc se conferunt. Romani Pontifices eandem ecclesiam Indulgentiis ac privilegiis ditaverunt, Pius PP. IX praesertim ac postea, anno MCMLIV, scilicet Anno Mariano recurrente, Pius PP. XII, fel. rec., qui centenarias celebrationes suo radiophonico nuntio condecoravit et Cardinalem Patriarcham Lisbonensem, ut suum Legatum, eo misit. Quibus omnibus bene perpensis, Venerabilis Frater Franciscus Maria da Silva, Archiepiscopus Bracharensis, proprio nomine atque dioecesani cleri nec non Fratrum ex Ordine Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, qui Sanctuario impensam praestant operam, omniumque fidelium, faustam nactus occasionem expleti saeculi ab eodem condito Sanctuario, enixis Nos adiit precibus, ut memoratam marialem ecclesiam titulo ac privilegiis Basilicae Minoris benigne decorare dignaremur. Nos autem, ad augendum eiusdem sacrae Aedis splendorem potissimumque ad marialem pietatem in dies fovendam, huiusmodi preces explere perlibenter statuimus. Quapropter, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Sanctuarium Deo in honorem Beatissimae Virginis Mariae sub titulo Immaculatae Conceptionis, vulgo «Nossa Senhora de Sameiro», dicatum et intra Bracharensis archidioecesis fines positum, titulo ac dignitate Basilicae Minoris afficimus et exornamus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis, quae templis hoc nomine insignibus rite competunt. Contrariis quibusvis minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate, qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Novembris anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.

HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis


*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 6, pp. 456-457

 

© Copyright 1964- Libreria Editrice Vaticana

 

top