 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
MARIALIS NOMINE*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
ECCLESIAE METROPOLITANAE ROSARIENSI TRIBUUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam.— Marialis nomine ac pietate merito
praedicatur urbs perfrequens et industria, utpote quae, «Rosarium» appellata,
Beatam Mariam Virginem a Rosario conditricem suam habeat atque patronam. Sedes
autem praecipua religionis studii, quo cives tenentur, est templum cathedrale,
eo in loco positum, ubi olim parva sacra aedes, Dei Genetrici dicata, fuit
constituta. Allata est tunc ex urbe Sanctae Fidei imago almae Deiparae, nomine
Rosarii excultae, cuius obtecta praesidio prima illa paroecia effloruit. Pro qua
effigie post aliquid temporis altera fuit substituta, quae, magis in dies
fidelium obsequiis ornata, anno MCMXLI aureo diademate est redimita. Ecclesia
ipsa cathedralis anno MDCCCXXXVI exaedificata et inter annos MDCCCLXXXII et
MDCCCLXXXVIII penitus refecta, maiestatem praefert ob molis amplitudinem,
tholum, qui ei est impositus, sacrasque turres, atque etiam venustate
commendatur ob columnarum elegantiam, imagines egregio artificio expressas
aliaque ornamenta. Est demum prae Nobis ferendum Beatam Mariam Virginem a
Rosario, anno MCMLIV, cum Marianus Annus sollemnibus per orbem frequentaretur,
Urbis ac dioecesis Rosariensis caelestem Patronam a Pio PP. XII, Decessore
Nostro rec. mem., esse provido consilio renuntiatam. Cuius cultus in crypta
eiusdem maximae ecclesiae plurimum viget. Dignam ergo sedem tantae dominae ac
tutricis cupiens honore augere, Venerabilis Frater Gulielmus Bolatti,
Rosariensis Episcopus, Nos rogavit, ut princeps templum, quod laudavimus,
Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Quibus precibus libenter admissis,
Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura
deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum
vi perpetuumque in modum metropolitanam ecclesiam Rosariensem, Deo in honorem
Beatae Mariae Virginis a Sacratissimo Rosario consecratam, ad dignitatem
Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis liturgicis,
quae templis eodem titulo decoratis rite competunt. Contrariis quibusvis non
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam
secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis
Novembris, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 10, pp. 714-715
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|