 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
QUAM PULCHRA*
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
ECCLESIA BEATAE MARIAE VIRGINIS SEPTEM DOLORUM IN OPPIDO V. «SASTIN», INTRA
TYRNAVIENSIS ADMINISTRATIONIS APOSTOLICAE FINES, DECORATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quam pulchra, immortalis, frugifera ac triumphis
assueta Fides, a Christo Domino nobis indita, sit, per varie tentatos ac vexatos
populos clare comprobatur. Qui enim, saevientibus insectationibus, ad sacras
Aedes, ante altaria Domini vel Deiparae Virginis, iugiter confugerunt et etiam
nunc pari fiducia confugiunt. Talem tantamque fidem Slovachiae populi, Sanctorum
Cyrilli et Methodii doctrinis et exemplis imbuti, per saecula ostenderunt neque
ab ea hodie desciscunt. Magni autem solacii illis fuit in Virginem Perdolentem
seu a septem Doloribus impensa pietas, quam ipsi totius Slovachiae Patronam
unanimiter ab antiquo vocant; eam postea, in Sanctuario oppidi Sassinii, vulgo
«Sastinkse Straze» nuncupati, intra Tyrnaviensis Administrationis Apostolicae
fines, magnopere excultam, eiusdem regionis caelestem tutricem Pius PP. XI, fel.
rec., Decessor Noster, anno MCMXXVII auctoritate sua confirmavit. Quod quidem
Sanctuarium, ad totum populum Slovacum pertinens eo quod nonnulli antiqui
«Archidiaconatus» illuc confluunt, ob plurimas ex longinquis quoque regionibus
fidelium peregrinationes, celebre est: ante pervetustum Beatae Mariae Virginis
Dolorosae simulacrum, suos expromentes dolores suasque aerumnas, supplices
precaturi accedunt. A Ducibus et Regibus insuper pretiosa supellectile
operibusque arte confectis ample ditatum, Sanctuarium ipsum ab Episcopis, quin
etiam et a Summis Pontificibus, spiritualibus auctum est privilegiis atque
cumulatum. Anno praesertim MDCCCLXIV, trecentesimo ab ipsa condita ecclesia,
Servus Dei Pius PP. IX, Decessor Noster, praeter nonnullas Indulgentias,
Marialis simulacri coronationem concessit et largitus est. Quae cum ita sint,
Venerabilis Frater Ambrosius Lazik, Episcopus titulo Appianus atque
Administrator Apostolicus Tyrnaviensis, nomine quoque Venerabilis Fratris
Eduardi Nécsey, titulo Veliciensis Episcopi eiusdemque Administratoris
Apostolici Nitriensis, nec non illius regionis Archidiaconorum omniumque
fidelium, nullam in Slovachia ecclesiam Basilicae Minoris dignitate esse ornatam
probe considerans, enixis Nos adiit precibus, ut Sassiniense Mariale sanctuarium
hoc nomine decorare dignaremur. Nos autem, ad augendam in Virginem Mariam
pietatem nec non ad paternam erga Slovachiae clerum ac fideles Nostram
ostendendam dilectionem, huiusmodi precibus obsecundare perlibenter statuimus.
Quapropter, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura
deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum
vi perpetuumque in modum, ecclesiam Deo in honorem Beatissimae Virginis Mariae
Septem Dolorum dicatam, in oppido «Sassinio», vulgo «Sastinkse Straze», intra
Administrationis Apostolicae Tyrnaviensis fines exstructam, ad dignitatem et
honorem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac
privilegiis, quae eidem titulo rite competunt. Contrariis quibusvis minime
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant seu spectare
poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum
esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super
his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit
attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis
Novembris anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 6, pp. 457-459
© Copyright 1964- Libreria
Editrice Vaticana
|