 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
E PROBATO*
SANCTUS MATTHAEUS APOSTOLUS ET
EVANGELISTA PRINCIPALIS PATRONUS EORUM, QUI VULGO APPELLANTUR «LAVORATORI E
APPALTATORI ITALIANI DELLE IMPOSTE DI CONSUMO», CONSTITUITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — E probato Ecclesiae usu Caelites
nutionibus, civium ordinibus, locis constituuntur Patroni, ut fideles exempla,
quibus illi inclaruerunt, in vitae actione imitentur eorundemque Sanctorum
fruantur praesidio. Qui mos hac aetate singulare obtinet momentum, siquidem
homines, fluxarum rerum capti varietate, ab iis facile avertuntur, quae sunt
praecipua. Pastorali igitur cura impulsi eos respicimus, qui in arte versantur,
quae ad vectigalia sumptus causa imposita pertinet. Quibus merito Sanctus
Matthaeus Apostolus quasi fulgidum exemplar praelucet, utpote qui, simili ratione quaestum faciens, Salvatori piissime adhaeserit. Libenter ea de causa
preces admisimus, quibus Venerabilis Frater Anacletus Cazzaniga,
Urbinatensis Archiepiscopus, nomine quoque «Secretarii Nationalis» et plurimorum «Secretariorum Provincialium» ordinis italici hominum praedictam artem
exercentium, Nos rogavit, ut Sanctum Apostolum illum supernum eorundem
renuntiaremus Patronum. Quibus supplicationibus septem Purpurati Patres et
permulti Archiepiscopi et Episcopi ex Italia sunt suffragati. Itaque Nos, e
Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione
Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi
perpetuumque in modum Sanctum Matthaeum Apostolum et Evangelistam principalem
apud Deum Patronum eorum omnium, qui in Italia operam dant vectigalibus
sumptuariis vel ea conducunt, seu qui vulgo appellantur «Lavoratori e
Appaltatori italiani delle imposte di consumo», constituimus ac declaramus,
omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae ordinum coetuumque
praecipuis Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc
et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXVII mensis Novembris, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 8, pp. 572-573
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|