 |
PAULUS
PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
MERITA LAUDE*
TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS
METROPOLITANAE ECCLESIAE ARCHIDIOECESIS NOVAE AURELIAE CONFERUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Merita laude ornatur cathedrale
templum Novae Aureliae, Sancto Ludovico Regi sacrum, siquidem molis amplitudine,
magnificentia structurae, rerum gestarum memoria commendatur. Quae inclita domus
Dei, anno MDCCXCIV, munificentia potissimum viri cuiusdam Hispani exstructa
eodemque anno dedicata, antiquitate secundum locum obtinet in cathedralibus
ecclesiis Foederatarum Americae Septemtrionalis Civitatum, estque anno MDCCCL
templi metropolitani nomine ac dignitate aucta. Maxime vero praedicatur quasi
actuosae pietatis studiique pastoralis sedes; est enim ei adiuncta paroecia,
unde magnae utilitates in populum fidelem proficiscuntur. Iuvat quoque memorare
secundum Episcopum Novae Aureliae egregie adiuvisse Paulinam Jaricot ad
instituendam Societatem Fidei propagandae; quae quidem mulier Dei incensa amore
operam contulit ad eandem hanc ecclesiam digniorem pulchrioremque reddendam.
Ibidem tria Concilia Provincialia sunt celebrata; decem Archiepiscopi
Metropolitae sollemni ritu in solio locati, duodeviginti Episcopi per
Consecrationem infula et baculo insigniti. Neque praetermittendum est
anno MDCCCXCVI Franciscum Cardinalem Satolli, Legatum Summi Pontificis, sacris
eodem in templo esse operatum ob institutam Scholam Catholicam Hibernam, quam
vocant, et Purpuratum Patrem Iacobum Gibbons, Archiepiscopum Baltimorensem, ea
data occasione, sacram orationem ad populum habuisse, atque anno MCMXXXVIII
Conventum Eucharisticum ex universa natione Foederatarum Civitatum actum fuisse,
Pontificii Legati munere fungente Georgio Gulielmo Cardinali Mundelein,
Archiepiscopo Chicagiensi. Demum ob partam apud Novam Aureliam, anno MDCCCXV,
victoriam sollemnia in hoc principe templo esse celebrata Americanarum rerum
studiosi meminerunt. Quibus omnibus adductus, Venerabilis Frater Ioannes
Patricius Cody, Archiepiscopus Novae Aureliae, Nos rogavit, ut praeclaram eandem
ecclesiam Basilicae Minoris nomine et iure donaremus. Quibus precibus libenter
admissis, Nos e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac
matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum
Litterarum vi perpetuumque in modum metropolitanam ecclesiam archidioecesis
Novae Aureliae ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis
iuribus ac privilegiis, quae templis hoc nomine insignibus rite competunt.
Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac
permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque,
ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
IX mensis Decembris, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.
HAMLETUS I. Card. CICOGNANI
a publicis Ecclesiae negotiis
*A.A.S., vol. LVII (1965), n. 8, pp. 573-574
© Copyright 1964 - Libreria
Editrice Vaticana
|